Püspöki körlevelek 1903 (Szombathely, 1904)

VI. DECRETUM. URBIS ET ORBIS. Ex quo Beatissima Virgo Maria Spiritus Sancti gratia plena Eiusque luminis splendore illustrata, aeternum Dei consilium atque incarnati Verbi mysterium omni mentis et cordis obsequio atque affectu suscepit, Dei genitrix effecta, etiam Mater boni consilii meruit appellari. Insuper divinae sapientiae eloquiis instructa, ea vitae verba, quae a Filio suo acceperat et in corde servaverat, in proximos liberaliter effundebat. Neque solum in nuptiis Canae Galileae huius novae Rebeccae consiliis acquievere mi­nistri ; sed et pias mulieres aliosque Domini discipulos atque ipsos sanctos Apostolos eam audisse consiliatricem credere fas est. Quam praerogativam Deiparae Virgini agni­tam et confirmatam fuisse deprehendimus, cum Jesus prope moriturus videns iuxta crucem matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dixit matri suae: Mulier, e.cce filius tuus. Deinde dixit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Joannem autem omnes Christifideles tunc repraesentasse ab Ecclesiae Patribus traditum est. Item, approbante Apostolica Sede, ab antiquis temporibus tum a clero tum a populo christiano, opem simul implorante, ipsa Beatissima Virgo glorioso titulo Mater boni consilii consalutata est. Sanctissimus vero Dominus Noster Leo Papa XIII. ob suam et Fidelium singularem pietatem erga Matrem boni consilii sacramque eius Imaginem quae in Sanctuario Genestani praecipue colitur, postquam per decreta Sacro­rum Rituum Congregationis anno 1884 novum Officium cum Missa pro die Festo approbaverit, et anno 1893. etiam scapulare proprium cum Indulgentiis concesserit; hoc vertente anno 1903. ipsum Sanctuarium, antea novis aedibus hospitalibus suo aere ampliatum, ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem cum omnibus iuribus et privile­giis, per Apostolicas Litteras in forma Brevis, evexit. Tandem idem Sanctissimus Do­minus noster, quo ipsimet Beatae Mariae Virgini enunciatus titulus maiori honore et cultu augeatur, ex Sacrorum Rituum Congregationi:; consulto, infrascripto Cardinali Praefecto et Relatore, statuit et decrevit ut Litaniis Lauretanis post praeconium : Mater Admirabilis, adiiciatur alterum: Mater boni consilii, ora pro nobis; hac quoque cogita­tione et firma spe permotus, ut, in tot tantisque calamitatibus et tenebris, pia Mater quae a sanctis Patribus caelestium gratiarum thesauraria et consiliatrix universalis vocatur, per totum catholicum orbem sub eo titulo rogata, omnibus monstret se esse matrem 1850. sz. Litaniis Lau­retanis adden­dum praeco­nium Mater boni consilii.

Next

/
Thumbnails
Contents