Püspöki körlevelek 1903 (Szombathely, 1904)
II. XIII. LEO PAPA AD PERPETVAM REI MEMORIAM Vigilantiae studiique memores, quo depositum fidei Nos quidem longe ante alios sartum tectumque praestare pro officio debemus, litteras encyclicas Providentissimus Deus anno mdcccxciii. dedimus, quibus complura de studiis Scripturae sacrae data opera complectebamur. Postulabat enim excellens rei magnitudo atque utilitas, ut istarum disciplinarum rationibus optime, quoad esset in potestate Nostra consuleremus, praesertim cum horum temporum eruditio progrediens quaestionibus quotidie novis, aliquandoque etiam temerariis, aditum ianuamque patefaciat. Itaque universitatem catholicorum, maxime qui sacri essent ordinis, commonefecimus quae cuiusque pro facultate sua partes in hac caussa forent ; accurateque persequuti sumus qua ratione et via haec ipsa studia provehi congruenter temporibus oporteret. Neque in irritum huiusmodi documenta Nostra cecidere. lucunda memoratu sunt quae subinde sacrorum Antistites aliiquae praestantes doctrina viri magno numero obsequii sui testimonia deferre ad Nos maturaverint ; cum et earum rerum, quas perscripseramus, opportunitatem gravitatemque efferrent, et diligenter se mandata effecturos confirmarent. Nes minus grate ea recordamur, quae in hoc genere catholici homines re deinceps praestitere, excit?ta passim horum studiorum alacritate. — Verumtamen insidere vel potius ingravescere caussas videmus easdem, quamombrem eas Nos Litteras dandas censuimus. Necesse est igitur illa ipsa iam impensius urgeri praescripta : id quod Venerabilium Fratrum Episcoporum diligentiae etiam atque etiam volumus commendatum. Sed quo facilius uberiusque res e sententia eveniat, novum quoddam auctoritatis Nostrae subsidium nunc addere decrevimus. Etenim cum divinos hodie explicare tuerique Libros, ut oportet, in tanta scientiae varietate tamque multiplici errorum forma, maius quiddam sit, quam ut id catholici interpretes recte efficere usquequaque possint singuli, expedit communia ipsorum adiuvari studia ac temperari auspicio ductuque Sedis Apostolicae. Id autem commode videmur posse consequi si, quo providentiae genere in aliis promovendis disciplinis usi sumus, eodem in hac, de qua sermo nunc est, utamur. His de caussis placet, certum quoddam Consilium sive, uti loquuntur, Commissionem gravium virorum institui: qui eam sibi habeant provinciam, omni ope curare et efficere, ut divina eloquia et exquisitiorem illam, quam tempora postulant, tractationem passim apud nostros inveniant, et incolumia sint non modo a quovis errorum afflatu, sed etiam ab omni opinionum temeritate. Huius Consilii praecipuam sedem esse addecet 118. sz. XIII. Leo pápa ap. körlevele a bibliai tudományok előmozdításáról.