Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

9 scelerum placare Deum, et auxiliorum eius opportunitatem calamitoso saeculo con­ciliare studeant. Haec autem videant maxime huius ope Sacrificii esse quaerenda. Nam divinae tum iustitiae rationibus satis cumulateque facere, tum clementiae large impetrare munera possunt homines sola obitae a Christo mortis virtute. Sed hanc ipsam virtutem sive ad expiandum, sive ad exorandum voluit Christus integram permanere in Eucharistia, quae mortis ipsius non inanis quaedam nudaque commemoratio, sed vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, renovatio est. Ceterum, non mediocri Nos laetitia afficimur, libet enim profiteri, quod proximis hisce annis fidelium animi ad amorem atque obsequium erga Eucharistiae Sacramentum renovari coepisse videantur; quod quidem in spem Nos erigit temporum rerumque meliorum. Multa enim id genus et varia, ut initio diximus, sollers induxit pietas, soda­litates praesertim vel eucharisticorum rituum splendori amplificando, vel Sacramento augusto dies noctesque assidue venerando, vel illatis eidem contumeliis iniuriisque sarci­endis. In his tamen acquiescere, Venerabiles Fratres, neque Nobis licet neque vobis; etenim multo plura vel provehenda restant vel suscipienda, ut munus hoc omnium divinissimum apud eos ipsos, qui Christianae religionis colunt officia, ampliore in luce atque honore versetur, tantumque mysterium quam dignissima veneratione colatur. Quapropter suscepta opera acrius in dies urgenda; prisca instituta, sicubi exoleverint, revocanda, ut sodalitia eucharistica, supplicationes Sacramento augusto ad adorandum proposito, sollemnes eius circumductae pompae, piae ad divina tabernacula salutationes, alia eiusdem generis et sancta et saluberrima; omnia praeterea aggredienda, quae pru­dentia et pietas ad rem suadeat. Sed in eo praecipue est elaborandum, ut frequens Eucharistiae usus apud catholicas gentes late reviviscat. Id monent nascentis Ecclesiae, quae supra memoravimus, exempla, id Conciliorum decreta, id auctoritas Patrum et sanctissimorum ex omni aetate virorum ; ut enim corpus, ita animus cibo saepe indiget suo; alimoniam autem maxime vitalem praebet sacrosancta Eucharistia. Itaque praeiudi­­catae adversantium opiniones, inanes multorum timores, speciosae abstinendi causae penitus tollendae; ea enim agitur res, qua nihil fideli populo utilius tum ad redimendum tempus e sollicitis rerum mortalium curis, tum ad christianos revocandos spiritus con­­stanterque retinendos. Huc sane magno erunt momento praestandorum ordinum hor­tationes et exempla, maximo autem cleri navitas et industria. Sacerdotes enim, quibus Christus Redemptor Corporis et Sanguinis sui mysteria conficiendi ac dispensandi tradidit munus, nihil profecto melius pro summo accepto honore queant rependere, quam ut Ipsius eucharisticam gloriam omni ope provehant, optatisque sacratissimi Cordis eius obsequendo, animos hominum ad salutiferos tanti Sacramenti Sacrificiique fontes invitent ac pertrahant. Ita fiat, quod vehementer cupimus, ut praecellentes Eucharistiae fructus quolidie uberiores proveniant, fide, spe, caritate, omni denique Christiana virtute, feliciter accre­scente ; idque in sanationem atque emolumentum rei quoque publicae: fiat, ut providen tissimae Dei caritatis magis magisque eluceant consilia, qui tale mysterium pro mundi vita constituit perpetuum. Quarum Nos rerum erecti spe, Venerabiles Fratres, auspicem munerum divino­rum caritatisque Nostrae testem, Apostolicam benedictionem et singulis vobis et vestro cuiusque clero ac populo peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII Maii, in praeludio sollemni­tatis Corporis Christi, anno MDCCCCII. Pontificatus Nostri vicesimo quinto. LEO PP. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents