Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
— 6 — a Deo profecta, opera edat germanum Iesu Christi spiritum et caritatem referentia. Hanc terris Christus intulit, hac omnia inflammari voluit, utpote quae una posset non modo animae sed etiam corpori beatitatis aliquid vel in praesens afferre : amorem enim immoderatum sui in homine compescit et divitiarum cohibet cupiditatem quae radix omnium malorum est1. Quamquam vero rectum est omnes iustitiae partes inter ordines civium convenienter tutari; praecipuo tamen caritatis praesidio et temperamento id demum assequi licebit ut in hominum societate salutaris ea quam Paulus suadebat, fiat aequalitas*, facta conservetur. Hoc igitur Christus voluit, quum augustum hoc Sacramentum institueret, excitanda caritate in Deum, mutuam inter homines fovere caritatem. Haec enim ex illa, ut perspicuum est, suapte natura exsistit, et sua veluti sponte effunditur: neque vero fieri potest ut ulla ex parte desideretur, quin immo incendatur et vigeat oportet, si Christi erga ipsos caritatem perpendant in hoc Sacramento ; in quo, ut potentiam suam et sapientiam magnifice patefecit, sic divitias divini sui erga homines amoris velut effudit3. Tam insigni ab exemplo Christi, omnia sua nobis largientis, sane quantum ipsi inter nos amare atque adiuvare debemus, fraterna necessitudine quotidie arctius devincti! Adde quod vel signa ipsa, quibus huiusmodi constat Sacramentum, peropportuna coniunctionis incitamenta sunt. Qua de re sanctus Cyprianus: Denique unanimitatem Christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. Kam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum (panorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum : et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum4. Similiter Angelicus Doctor ex Augustini sententia5 haec habet: Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis: namque aliud, scilicet panis ex multis granis in unum constat, aliud, scilicet (linum in unum ex multis acinis confluit; et ideo Augustinus alibi dicit: 0 Sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis1“. Quae omnia confirmantur Concilii Tridentini sententiá, Christum Eucharistiam Ecclesiae reliquisse »tamquam symbolum eius unitatis et caritatis, qua Christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit.... symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput existit, cuique nos, tamquam membra, arctissimá fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit«7. Idque edixerat Paulus : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes egui de uno pane participamus8. Illud enimvero pulcherrimum ac periucundum est Christianae fraternitatis aequalitatisque socialis specimen, promiscue ad sacra altaria circumfundi patritium et popularem, divitem et pauperem, doctum et indoctum, eiusdem aeque participes convivii caelestis. — Quod si merito in Ecclesiae fastis hoc primordiis eius vertitur propriae laudi quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una9; sane eos tam eximium bonum debuisse consuetudini mensae divinae, obscurum non est; de ipsis enim commemoratum legimus: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et 1 I. Tim. VI, io. 8 II. Cor. VIII, 14. 3 Cone. Trid. sess. XIII, De Euchar. c. II. * Ep. 69, ad Magnum n. 5 (al. 6). 5 Tract. XXVI, in Ioann, n. i3, 17. 8 Summa theol. Ill p. q. LXXIX, a. 1. 7 Sess. XIII, De Euchar. c. II. 9 I Cor. X, 17. 9 Act. IV, 32.