Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
3 divinam. Huc nimirum ea spectant, quae crebro in sacris litteris commemorantur, lignum vitae, verbum vitae, Uber vitae, corona vitae, nominatimque panis vitae. At vero, quoniam haec ipsa de qua dicimus vita expressam habet similitudinem cum vita hominis naturali, sicut altera cibo alitur atque viget, ita alteram sustentari cibo suo et augeri oportet. Apte hic facit revocare quo quidem Christus tempore ac modo moverit animos hominum et adduxerit ut panem vivum, quem daturus erat, convenienter probeque exciperent. Ubi enim manavit tama de prodigio quod ille, multiplicatis panibus in satietatem multitudinis, patraverat ad litus Tiberiadis, confestim plures ad ipsum confluxerunt, si forte par sibi obtingeret beneficium. Tum Iesus, opportunitate arrepta, similiter ac quum feminae Samaritanae, ab haurienda puteali aqua» sitim ipse iniecerat aquae salientis in vitam aeternam*, cupidae multitudinis sic erigit mentes, ut panem alium cupidius appetant qui permanet in vitam aeternum*. Neque vero huiusmodi panis, instat Iesus admonere, est manna illud caeleste, quod patribus vestris per deserta peregrinantibus praesto fuit; neque ille quidem quem ipsi nuper a me mirabundi accepistis; verum egomet sum panis iste: Ego sum panis vitae3. Idemque eo amplius suadet omnibus, et invitando et praecipiendo: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vitai 2 3 4 5. Gravitatem porro praecepti ita ipse convincit: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis5. — Absit igitur pervagatus ille error perniciosissimus opinantium Eucharistiae usum ad eos fere amandandum esse qui vacui curis angustique animo conquiescere instituant in quodam vitae religiosioris proposito. Ea quippe res, qua nihil sane nec excellentius nec salutarius, ad omnes omnino, cuiuscumque demum muneris praestantiaeve sint, attinet, quotquot velint (neque unus quisquam non velle debet) divinae gratiae in se fovere vitam, cuius ultimum est adeptio vitae cum Deo beatae. Atque utinam de sempiterna vita recte reputarent et providerent ii potissimum quorum vel ingenium vel industria vel auctoritas tantopere possunt ad res temporum atque hominum dirigendas. At vero videmus deploramusque ut plerique cum fastu existiment se novam veluti vitam eamque prosperam saeculo indidisse, propterea quod ipsum ad omne genus utilia et mirabilia inflammato cursu contendere suo impulsu urgeant. Sed enim, quocumque aspexeris, humana societas, si a Deo aliena, potius quam quaesitá fruatur tranquillitate rerum, perinde angitur et trepidat ut qui febri aestuque iactatur; prosperitati dum anxie studet eique unice fidit, fugientem sequitur, inhaeret labenti. Homines enim et civitates ut necessario ex Deo sunt, ita in alio nullo vivere, moveri, efficere boni quidquam, nisi in Deo per Iesum Christum queunt; per quem late profluxerunt et profluunt optima quaeque et lectissima. — Sed horum omnium fons et caput bonorum est potissimum augusta Eucharistia: quae quum eam alat sustentetque vitam cuius ex desiderio tam vehementer laboramus, tum dignitatem humanam quae tanti nunc fieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad eius fieri possit, divinae participem consortemque naturae ? At enim hoc nobis Christus praestat in Eucharistia maxime, qua evectum ad divina, 1 Ioann. IV, 14. 2 lb. VI, 27. 3 Ioann. VI, 48. 4 Ib. 52. 5 Ib. 54.