Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

6 — totius Trinitatis numine, ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus1), attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur. Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est particeps. Atque illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nomi­nari Sanctum, ideo etiam quod ipse, primus summusque Amor, animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demum amore in Deum continetur. Quapropter Apostolus quum i ustos appellat templum Dei, tales non expresse Patris, aut Filii appellat, sed Spiritus Sancti: An­­nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo?*) — Inhabitantem in animis piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium mul­tis modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrina, Quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione doni primi; unde dicit, Augustinus, quod per donum quod est Spiritus Sanctus, inulta propria dona dividuntur membris Christi3). In his autem mune­ribus sunt arcanae illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti Spiritus identidem in mentibus animisque excitantur; quae si desint, neque initium viae bonae habetur, neque progressiones, neque exitus salutis aeternae. Et quoniam huiusmodi voces et motiones occulte admodum in animis fiunt, apte in sacris paginis similes nonnunquam habentur venientis aurae sibilo; casque Doctor Angelicus scite confert motibus cordis, cuius tota vis est in animante perabdita: Cor habet quamdam influentiam occultam, et ideo cordi comparatur Spiritus Sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unit4). — Hoc amplius, homini iusto, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis quae proprie dicuntur Spiritus Sancti donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocibus atque impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium sanctimoniae adducant, tantaeque excelen­­tiae ut in caelesti regno eadem, quamquam perfectius, perseverent. Ipsorumque ope charismatum provocatur animus et effertur ad appetendas adipiscendasque beatitudines evangelicas quae, perinde ac flores verno tempore erumpentes, indices ac nunciae sunt beatitatis perpetuo mansurae. Felices denique sunt fructus ii, ab Apostolo enumerati5), quos hominibus iustis in hac etiam caduca vita Spiritus, parit et exhibet, omni refertos dulcedine et gaudio; cuiusmodi esse debent a Spiritu, qui est in Trinitate genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas)G. — Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se per velamen imaginum in testamento veteri exhibuit, plenam sui copiam effudit in Christum in eiusque corpus mysticum, quae est Ecclesia ; atque homines in pravitatem et corruptelam abeuntes praesentid et gratia sua tam salutariter revocavit, ut iam non de terra terreni, longe alia saperent et vellent, quasi de caelo caelestes. Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti bonitatem in nos im­mensam luculenter declarent, omnino postulant a nobis, ut obsequii pietatisque studium in eum quam maxime intendamus. Id autem christiani homines recte optimeque effi­cient, si eumdem certaverint maiore quotidie cura et noscere et amare et exorare: cuius rei gratia sit haec ad ipsos, prout sponte fluit paterno ex animo, cohortatio. — Fortasse ne hodie quidem in eis desunt, qui similiter rogati ut quidam olim a Paulo apostolo, acceperintne Spiritum Sanctum, respondeant similiter: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus1). Sin minus, multi certe in eius cogniticne valde deficiunt; cuius quidem crebro usurpant nomen in religiosis actibus exercendis, sed ea fide quae crassis tenebris circumfusa est. Quapropter quotquot sunt sacri concionatores curatoresque animarum hoc meminerint esse suum, ut quae ad Spiritum Sanctum pertinent diligen­tius atque uberius populo tradant: sic tamen ut difficiles subtilesque absint controver­siae, et prava eorum stultitia devitetur qui omnia etiam arcana divina temere conantur J) Io?.nn. XIV, 23. 2) Cor. VI, 19. 3) Surum, th. la q. XXXVIII, a 2. - S. Aug. de Trin. 1. XV, c. 19. *) Summ. th. 3a, q. VIII, a. 1. ad 3. ») Gal. V, 22. 6) S. Aug. de Trin. 1. VI, c. 9. ’) Act. XIX, 2.

Next

/
Thumbnails
Contents