Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)
o tiones circa hominem, quae factae sutit a magno Den et Servatore nostro Iesn Christo iuxta bonitatem Dei, quis neget per Spiritus gratiam esse adimpletas?i) Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla de Triadis sacrosanctae mysterio placet atque utile erit attingere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris doctoribus appellatur, mysterium videlicet unum omnium maximum, quippe omnium veluti fons et caput; cuius congnoscendi contemplandique causä, in caelo angeli, in terris homines procreati sunt, quod, in testamento veteri adumbratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus ipse descendit: Deum nemo vidit unquam: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit2). Quisquis igitur de Trinitate scribit aut dicit, illud ob oculos teneat oportet quod prudenter monet Angelicus: Quum de Trinitate loquimur cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augustinus dicit, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur3). Periculum autem ex eo iit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter se Personae confundantur vel unica in ipsis natura separetur; nam, fides catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur. Quare Innocentius XII, decessor Noster, sollemnia quaedam honori Patris propria postulantibus omnino negavit. Quod si singula Incarnati Verbi mysteria certis diebus festis celebi'antur, non tamen proprio ullo festo celebratur Verbum secundum divinam tantum naturam: atque ipsa etiam Pentecostes sollemnia non ideo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus Sanctus per se simpliciter honoraretur, sed ut eiusdem recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distinguendis Personis ad divinam essentiam distinguendam prolaberetur. Quin etiam Ecclesia ut in fidei integritate filios contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod Ioannes XXII deinde iussit ubique agendum ; tum altaria et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religiosorum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est eiusque titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite comprobavit. Multaque rem confirmant. Cultus enim qui Caelitibus atque Angelis, qui Virgini Deiparae, qui Christo tribuitur, is demum in Trinitatem ipsam redundat et desinit. In precationibus quae uni Personae adhibentur, item de ceteris mentio est; in forma supplicationum, singulis quidem Personis seorsum invocatis, communis earum invocatio uubiicitur: psalmis hymnisque idem omnibus praeconium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ; benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit sanctae imploralio Trinitatis. Atque haec ipsa iampridem Apostolus praemonuerat in ea sententia: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula4 5) : inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una eademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum ct in ipso; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum6 7). — Aptissimeque Ecclesia, ea Divinitatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint: sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia6), quia, uti tres Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur1): verum quod ex comparatione quadam et propemodum affinitate quae inter opera ipsa et Personarum proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addicuntur sive, ut aiunt, appropriantur: Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifestationem divinarum Personarum, ita ct essentialibus attributis; ct haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropri-l) De Spiritu Sanctu c. XVI, n. 3g. s) Ioann. I, 18, 3) Summ, ih, la q. XXXI, a. 2 - De Trin. I. I, c. 3. 4) Rom. XI, 36. 5) De Trin. 1. VI, c. io, — 1. I, c. 6. 6) S. Aug. De Trin. 1. I, c. 4 et 5. 7) S. Aug. Ib.