Püspöki körlevelek 1902 (Szombathely, 1903)

// rí - / i I. An perpetuam rei memoriam. Dilectus Filius Noster Georgius S. R. E. Presbyter Cardinalis Kcpp retulit ad Nos in votis sibi admodum esse, ut sacerdotibus in piam associationem a Sancto Bonifacio rite adlectis facultatem de Nostra benignitate faciamus quam Antist tes Germaniae Fuldae coadunati flagitarunt, nempe altaris personalis privilegium e veniam tribuendi aegrotis in mortis articulo constitutis benedictionem cum plenaria indulgentia admissorum omnium; ntc non benedicendi cruces, crucifixos, coronasque precatorias, et parvas Sanctorum statuas et nonnulla scapularia benedicendi ac fidelibus tonsueto ritu imponendi. Nos autem ut tam frugifera societas uberiora capiat in Domino incrementa, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, per praesentes concedimus, ut omnes et singuli sacerdotes nunc et in posterum dictam in associabonem S. Bonifacii legitime adlecti, quandocumque pro anima cuiuscumque christifidel.s in purgatorio detent i ad quod­libet altare nissarn celebraverint, missae sacrificium huiusmodi ter tantum qualibet hebdomada animae pro qua celebratum fuerit perinde suffragetur ac si ad altare privilegiatum fuisset peractum. Praeterea concedimus, ut quoties aliquem ex utroque sexu christifi lelem in mortis articulo constitutum esse contigerit, si vere poenitens et confessus ac S. Communione refectus vel quatenus id facere nequiverit saltem contritus nomen Iesu are si potuerit, sin minus corde devote invocaverit et mortem tamquam peccati stipei dium de manu Domini patienti animo susceperit, toties per quemcumque e presbyteris nunc et pro tempore existentibus in ipsa associatione benedictionem Apostolicam Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine cum plenaria omnium peccatorum suorum indulgentia et remissione recipere servatis servandis queant: veniam insuper facimus, ut omnes et singuli presbyteri nunc et pro tempore pariter in dicta S. Bonifacii societate inscripti extra urbem de lori respective Or.dinarii consensu cruces, crucifixos, sacra numismata, coronas precatorias et parvas Domini Nostri Iesu Christi, B. Mariae Virg. omniumque Sanctorum metallicas statuas cum indulgentiarum applicatione, quae in elencho edito typis S. Congregationes de Propa­ganda fide d e XXIIf Februarii MDCCCLXXVIJI numerantur et quoad coronas precatorias non excepta indulgentiarum applicatione S. Birgittae nuncupatarum in forma ecclesiae solita, tempore missionum dumtaxat atque spiritualium exercitiorum publice, aliis vero temporibus trivatim benedicere possint. Tandem largimur, ut ipsi presbyteri dictae associationis socii, dummodo consensus accedat Moderatorum Ordinum Religiosorum, ad quos sim lis facultas spectat, benedicere et imponere fidelibus queant scapularia 167. sz. Membra asso­ciationis S. Bonifacii facultate extraordina­riae benedic­tionis de con­sensu tantum Ordinariatus uti possunt. * >

Next

/
Thumbnails
Contents