Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)
4 exercitiis, indulgentiis iam ditatis, ad sacramentalem poenitentiam explendam impositis. 2631. sz. De methodo faciendi viam Crucis in oratoriis loci angustia laborantibus. 2632. sz. Az állami elemi iskolák tárgyában utasítás. melius spirituali poenitentium utilitati consulant, preces vel pia exercitia indulgentiis ditata in sacramentali confessione imponere, existimantes uno eodemque actu datum esse poenitentibus sacramentali poenitentia satisfacere et adnexas precibus vel piis exercitiis indulgentias lucrari. Verum quoad huiusmodi opinionem et praxim non levis sententiarum disparitas exorta est, eo quod nonnulli, innixi Decreto huius S. G. diei 29 Maii 1841, quo negatur posse per preces iam obligatorias, v. gr. per horas canonicas, satisfieri precihus a Summo Pontifice prescriptis ad lucrandam indulgentiam, contendunt omne prorsus fundamentum praedictae opinioni et praxi Confessariorum esse sublatum ; e contra alii affirmant laudatum Decretum ad rem non facere ; in eo siquidem agitur de una vel altera conditione ad lucrandam indulgentiam imposita, non vero de precibus vel piis exercitiis, quae auctoritate Summi Pontificis indulgentias iam secum ferunt, et assumi possunt tanquam Sacramentalis poenitentia, nisi aliter mens concedentis declaraverit. Ut itaque omnis ambigendi ratio de medio tollatur, sequens dubium solvendum proponit : Utrum poenitens precem aut pium opus indulgentiis ditatum explens, possit simul et poenitentiae satisfacere et indulgentias lucrari ? Et E.mi Patres in Congregatione Generali ad Vaticanum habita die 11 Iunii 1901 rescripserunt: Affirmative, facto verbo cum SS.mo. Quam quidem resolutionem, in audientia habita ab infrascripto Cardinali Praefecto die 14 Iunii lyOl relatam Sanctitas Sua benigne confirmavit. Datum Romae ex Secrataria eiusdem S. Congregationis die 15 Iunii 1901. (L.fS.) S. Card. Cretoni, Praefectus. f Franciscus Sogaro, Archiep. Amiden., Secr. Procurator Generalis Instituti Fratrum Marisfarum a Scholis huic S. Indulgen. tiarum Congregationi sequentia dubia dirimenda proponit; Quum ex Decreto S. C. Indulgent, diei 6 Aug. 1757 in tuto positum sit pium exercitium Viae Crucis peragi aliquando posse absque motu locali de una statione ad aliam ; sed iuxta methodum a S. Leonardo a Portu Mauritio praescriptam in publico exercitio, unoquoque de populo locum suum tenente, sacerdos possit cum duobus clericis sive cantoribus circumire ac sistere in qualibet statione, ibique recitare consuetas preces, modo quaeritur : I. An ista methodus item servari queat, ob loci augustum, in Sacellis domorum Communitatum religiosarum. Et quatenus affirmative ; II, An loco sacerdotis cum duobus clericis, unus tantum e fratribus non sacerdos circumire ac sistere in qualibet statione suetasque preces recitare valeat. Porro S. Congregatio, audito unius ex Consultoribus voto, praefatis dubiis respondendum mandavit: Affirmative ad utrumque. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 27 Februarii 1901. L. M. Card. Parocchi. Franciscus Archiep. Amiden., Secretarius. A vallás- és közoktatásügyi m. kir. ministerium 1901. évi május 21-én 32055 szám alatt „Utasítást“ adott ki az állami elemi népiskolák gondnoksága és az állami elemi népiskolák tanítói, illetve igazgató-tanítói számára az 1868 évi 38. és 1876 évi törvényczikkek végrehajtása tárgyában. Ezen „Utasítást“, mely a magy. kir. tudomány-egyetemi nyomdában Rudapesten 1 koronáért kapható, tanulmányozásra a legmelegebben ajánlom azon helyek lelkészei-