Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS PP. XIII. LITTERAE APOSTOLICAE. DE CONSECRATIONE NOVI TEMPLI BEATAE MARIAE VIRGINIS A SACRATISSIMO ROSARIO AD OPPIDUM LOURDES IN GALLIIS MENSE OCTOBRI MDCCCCI LEO PP. XIII. VNIVERSIS CHRISTIFIDELIBVS PRAESENTES LITTERAS INSPECTVRIS - SALVTÉM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Parta humano generi per Iesum Christum Redemptorem immortalia beneficia in nostris omnium animis penitus insident, atque in Ecclesia non modo memoria reco­luntur sempiterna, sed etiam eorum commentatio quotidie cum suavi quodam amoris officio erga Virginem Deiparam consociatur. — Nos siquidem cum diuturnum Summi Sacerdotii Nostri spatium rescipiamus, atque animum ad acta Nostra revocemus, grato et iucundo perfundimur consolationis sensu, conscientia earum rerum, quas, auctore bonorum consiliorum atque adiutore Deo, ad maiorem Mariae Virginis honorem vel suscepimus Ipsi, vel a catholicis viris curavimus suscipiendas ac provehendas. Illud autem est singulari Nobis gaudio, Marialis Rosarii sanctum institutum hortationibus curisque Nostris esse magis in cognitione positum, magis in consuetudine populi christiani invectum: multiplicata esse Rosarii sodalitia atque ea in dies sociorum numero et pietate florere : multa litterarum monumenta ab eruditis viris elucubrata esse et late pervulgata : denique Octobrem mensem, quem integrum Rosario sacrum haberi iussi­­mus, ubique terrarum magno atque inusitato cultus splendore celebrari. Praesenti autem anno, a quo suum saeculum vicesimum ducit exordium, officio Nostro prope putaremus deesse, si opportunam praetermitteremus occasionem, quam Nobis Venera­bilis Frater Episcopus Tarbiensis, Clerus, populusque oppidi Lourdes sponte obtulerunt, qui in templo augusto, Deo sacro in honorem B. M. V. a sanctissimo Rosario, quin­decim construxere altaria, totidem Rosarii mysteriis consecranda. Qua quidem occasione eo libentius utimur, quod de iis Galliae regionibus agitur, quaae tot tantisque Beatae Virginis illustrantur gratiis, quae fuerunt olim Dominici Patris Legiferi nobilitatae praesentia et in quibus prima incunabula sancti Rosarii reperiuntur. Neminem enim Christianorum hominum latet, ut Dominicus Pater ex Hispania in Galliam profectus, Albigensium haeresi per id tempus circa saltus Pyrenaeos, veluti perniciosa lues, Occitaniam fere totani pervadenti, invicte obstiterit; divinorumque beneficiorum admi­randa et sancta mysteria exponens et praedicans, per ea ipsa loca circumfusa errorum 2628. sz

Next

/
Thumbnails
Contents