Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

— 3 — áctioliem Christianam. Nam naturae et evangelii pracepta quia suopte iure humanos casus excedunt, ea necesse est ex nullo civilis regiminis modo pendere; sed convenire cum quovis posse, modo ne honestati et iustitiae repugnet. Sunt ipsa igitur manentque a partium studiis variisque eventibus plane aliena: ut in qualibet demum rei publicae constitutione, possint cives ac debeant iisdem stare praeceptis, quibus iubentur Deum super omnia, proximos sicut se diligere. Haec perpetua Ecclesiae disciplina fuit; hac usi romani Pontifices cum civitatibus egere semper, quocumque illae administrationis genere tenerentur. Quae quum sint ita, catholicorum mens atque actio, quae bono proletariorum promovendo studet, eo profecto spectare nequaquam potest, ut aliud prae alio regimen civitatis adamet atque invehat. Non dissimili modo a democratia Christiana removendum est alterum illud offen­sionis caput: quod nimirum1 in commodis inferiorum ordinum curas sic collocet, ut superiores praeterire videatur; quorum tamen non minor est usus ad conservationem perfectionemque civitatis. Praecavet id Christiana, quam nuper diximus, caritatis lex. Haec ad omnes omnino cuiusvis gradus homines patet complectendos, utpote unius eiusdemque familiae, eodem benignissimo editos Patre et redemptos Servatore, eam­­demque in hereditatem vocatos aeternam. Scilicet, quae est doctrina et admonitio Apos­toli : Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.1) Quare propter nativam plebis cum ordinibus ceteris coniunctionem, eamque arctiorem ex Christiana fraternitate, in eosdem certe influit quantacumque plebi adiutandae diligentia impenditur; eo vel magis quia ad exitum rei secundum plane decet ac necesse est ipsos in partem operae advocari, quod infra aperiemus. Longe pariter absit, ut apellatione democratiae Christianae propositum subdatur omnis abiiciendae obedientiae eosque aversandi qui legitime praesunt. Revereri eos qui pro suo quisque gradu in civitate praesunt, eisdemque iuste iubentibus obtemperare, lex aeque naturalis et Christiana praecipit. Quod quidem ut homine eodemque Chris­tiano sit dignum, ex animo et officio praestari oportet, scilicet propter conscientiam, quemadmodum ipse monuit Apostolus, quum illud edixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.2) Abhorret autem a professione Christianae vitae, ut quis nolit iis subesse et parere, qui cum potestate in Ecclesia antecedunt; Episcopis in primis, quos integra Pontificis romani in universos auctoritate, Spiritus Sanctus posuit repere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.3) Iam qui secus sentiat aut faciat, is enim­­vero gravissimum eiusdem Apostoli praeceptum oblitus convincitur: Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animatus vestris reddi­turi.4) Quae dicta permagni interest ut fideles universi alte sibi defigant in animis atque in omni vitae consuetudine perficere studeant: eademque sacrorum ministri dili­­gentissimi reputantes, non hortatione solum, sed maxime exemplo, ceteris persuadere ne intermittant. His igitur revocatis capitibus rerum, quas antehac per occasionem data opera illustravimus, speramus fore ut quaevis de Christianae democratiae nomine dissensio, omnisque de re, eo nomine significata, suspicio periculi iam deponatur. Et iure quidem speramus. Etenim, iis missis quorundam sententiis de huiusmodi democratiae Christianae vi ac virtute, quae immoderatione aliqua vel errore non careant; certe nemo unus b Ephes. IV, 4—6. 2) Rom. XIII, 1, 5. 3) Act. XX, 28. 4) Hebr. XIII, 17.

Next

/
Thumbnails
Contents