Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)
— 5 -scopi erit inquirere num disci] lina ad legum normam vigeat, num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum, num sacramenta aequa stataque frequentia suscipiantur. — Reprehensione dignum si quid Episcopus forte offenderit, ne decernat illico: moderatores uti prospiciant moneat; qui si neglexerint, ipse per se consulat. Si quae tamen maioris momenti occurrant quae moram non expectent, decernal statim : decretum vero ad sacrum Consilium deferat Episcopis ac Reiigiosorum ordinibus praepositum. Episcopus, in visitatione potissimum, iuribus quae supra diximus, utatur suis quod spectat ad scholas, asyla ceteraque memorata instituta. — Ad rem vero oeconomicam quod attinet muliebrium sodalitatum itemque virorum sacerdotio carentium, Episcopus ne cognoscat nisi de fundorum legatorumve administratione, quae sacris sint attributa, vel loci aut dioecesis incolis iuvandis. His porro, quae hactenus ediximus sancivimus, nihil penitus derogari volumus de facultatibus vel privilegiis, tum Nostro aut quovis alio Sedis Apostolicae decreto concessis, tum immemorabili aut saeculari consuetudine confirmatis, tum etiam quae in alicuius Sodalitatis legibus a romano Pontifice approbatis contineantur. Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio aliove quovis defectu notari vel impugnaii posse, sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminendae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere decernimus: irritum quoque et inane declarantes secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit attentari; contrariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo noningentesimo, sexto idus decembres, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. Loco f Plnmbi C. Card. ALOISI MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MACCHI VISA De Cvria I. De Aqvila E Vicecomitibvs Leg. in Secret. Brevium I. Cvgnonivs. 8260/1899. P. sz. Ö Felsége a király nevében a magyar királyi közigazgatási bíróság Gorelovits István brezovai lakosnak illeték-egyenérték ügyét, melyben a szemezi m. kir. adóhivatalnál a brezovai r. k. templom terhére 1888. évi E. lajstrom, 646. t. sz. alatt előirt évi 11 írt illeték-egyenérték törlése iránt beadott felebbezését a nyitrai m. kir. pénzügyigazgatóság 1898. évi november hó 24. napján 11/73. sz- alatt kelt végzésével elintézte és a felebbezést elkésés czimén visszautasította, nevezett fél által beadott panasz folytán igoo. évi január hó 30. napján tartott nyilvános ülésben tárgyalás alá vevén, következő végzést hozott: 351. sz. Elvi jelentőségű határozat illeték-egyenérték tárgyában. érték tárgyában.