Püspöki körlevelek 1900 (Szombathely, 1901)

3 ipsius naturae et legibus mutari liceat, nisi singulorum Episcoporum consensu, quorum in dioecesibus aedes habeat. VI. Semel approbatae sodalitates ne extinguantur, nisi gravibus de causis, et consentientibus Episcopis, quorum in ditione fuerint. Singulares tamen domus Epis­copis, in sua cuique dioecesi, tollere fas est. VII. De puellis habitum religiosum petentibus, item de iis quae, probatione expleta, emissurae sint vota, Episcopus singulatim certior fiat: eiusdem erit illas et de more explorare et, nihil si obstet, admittere. VIII. Episcopo alumnas sodalitatum dioecesanarum professas dimittendi potestas est, votis perpetuis aeque ac temporariis remissis, uno dempto (ex auctoritate saltem propria) colendae perpetuo castitatis. Cavendum tamen ne istiusmodi remissione ius alienum laedatur; laedetur autem, si insciis moderatoribus id fiat iusteque dissentientibus. IX. Antistitae, ex constitutionum iure, a Sororibus eligantur. Episcopus tamen, vel ipse vel delegato munere, suffragiis ferendis praeerit: peractam electionem con­firmare vel rescindere integrum ipsi est pro conscientiae officio. X. Dioecesanae cuiusvis sodalitatis domos Episcopus invisendi ius habet, item­­que de virtutum studio, de disciplina, de oeconomicis rationibus cognoscendi. XI. Sacerdotes a sacris, a confessionibus, a concionibus designare, item de sacramentorum dispensatione statuere munus Episcoporum est, pro sodalitatibus dioece­­sanis pariter ac pro ceteris; id quod in capite consequenti (num. VIII.) explicate praefinitur. Alterum praescriptionum caput, de Sodalitibus, quarum Apostolica Sedes vel leges recognovit vel institutum commendavit aut approbavit, haec habet servanda: I. Candidatos cooptare, eosdem ad sacrum habitum vel ad profitenda vota admittere, partes sunt Praesidum; sodalitatum integra tamen Episcopi facultate, a Synodo Tridentina tributa1, ut, quum de feminis agitur, eas et ante suscipiendum habitum et ante professionem emittendam ex officio exploret. Praesidum similiter est familias singulas ordinare, tirones ac professos dimittere, iis tamen servatis quae­cumque ex instituti legibus pontificiisque decretis servari oportet. — Demandandi munera et procurationes, tum quae ad universam sodalitatem pertinent, tum quae in domibus singulis exercentur, Conventus seu Capitula, et Consilia propria ius habent. In muliebrium autem sodalitatum Conventibus ad munerum ? ssignationem, Episcopus, cuius in dioecesi habentur, per se vel per alium praeerit, ut Sedis Apostolicae delegatus. II. Condonare vota, sive ea temporaria sint sive perpetua, unius est romani Pontificis. Immutandi constitutiones, utpote quae probatae a Sede Apostolica, nemini Episcoporum ius datur. Item regimen, quod penes moderatores est sive sodalitatis universae sive familiarum singularum ad constitutionum normam, Episcopis mutare, temperare ne liceat. III. Episcoporum sunt iura, in dioecesi cuiusque sua, permittere vel prohibere novas domos sodalitatum condi, item nova ab illis templa excitari, oratoria seu publica seu semipublica aperiri, sacrum fieri in domesticis sacellis, Sacramentum augustum proponi palam venerationi fidelium. Episcoporum similiter est solemnia et supplicationes, quae publica sint, ordinare. IV. Domus sodalitatum huiusmodi si clausura episcopali utantur, Episcopis iura 1 Sess. XXV. cap. XVII. de Regul. et Monial.

Next

/
Thumbnails
Contents