Püspöki körlevelek 1899 (Szombathely, 1900)

4 — 974. sz. ludulgentiae piis erga B. M. V. obse­quiis mensis Maii bon­­cessae. 975. sz. Concubinarii in articulo mortis dispen sari possunt etiam super imped, clan­­destinttatis. Sac. mem. Pius PP. VII. ex rescripto diei 21 Martii 1815, quod asservatur in secretaria vicariatus urbis, omnibus utriusque sexus christifidelibus qui publice vel privatim beatae Mariae Virgini peculiaria honoris obsequia in mense Maii corde saltem contrito ac devote praestaverint vel pias preces fuderint seu alios virtutis actus peregerint, indulgentiam tercentum dierum, semel tantum in singulis diebus acquirendam, ac ple­nariam etiam indulgentiam in una eiusdem mensis die, uniuscuiusque arbitrio eligenda, dummodo tamen ipsi christifideles eadem die vere poenitentes confessi ac s. com­munione refecti fuerint et per aliquod temporis spatium iuxta mentem Suae Sanctitatis pie oraverint, benigne concessit, et ex decreto s. congregationis indulgentiarum diei 18 Iunii 1822 in perpetuum confirmavit absque ulla brevis expeditione; easdemque indulgentias animabus in purgatorio detentis applicabiles esse declaravit. Tandem Pius PP. IX ex altero decreto eiusdem s. congregationis sub die 8 Augusti 1859 clementer indulsit, ut praefata indulgentia plenaria, infra mensem ut supra acquirenda, lucrari possit vel infra eundem mensem vel die prima mensis Iunii, iniunctis tamen suprae­­nuntiatis conditionibus adimpletis. In quorum fidem etc . . . Datum Romae ex secretaria s. congregationis indulgentiarum die 8 Augusti 1859. — Card. ASQUINIUS, praefectus. A. COLOMBO, secretarius (L. S.) Beatissime Pater.' Episcopus N. N., ad pedes S. V. provolutus, humillime quae sequuntur exponit : Per Decreta S. R. et U. Inquisitionis dierum 20. Februarii 1888 et 1. Martii 1889 S. V. benigne facultatem fecit locorum Ordinariis, Parochis communicabilem, etiam per habitualem subdelegationem. qua, urgente mortis periculo, dispensare valeant cum iis. qui iuxta leges civiles sunt coniuncti, aut alias in concubinatu vivunt, super impedimentis quantumvis publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto S. Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente, ut morituri in tanta temporis angustia in facie Ecclesiae rite copulari et propriae conscientiae consulere valeant. Jamvero quaestio hac in re exorta est. inter viros theologos, utrum vi prae­dictarum facultatum, liceat Episcopo, data necessitate, dispensare etiam ab impedimento clandestinitatis; aliis quidem affirmantibus, quia nulla de eo fit exceptio in generali concessione, aliis vero negantibus, quia finis concessionis est, ut morituri rite in facie Ecclesiae copulentur, quod importare videtur servandam esse, saltem quoad substantiam, formarum solemnitatem a Tridentino sub nullitate praescriptam. Hisce praehabitis, Episcopus orator S. V. enixe efflagitat, ut definire pro sua benignitate non declignetur: Utrum in citatis Decretis vere comprehendatur etiam facultas dispensandi ab impedimento clandestinitatis, adeo ut ex. gr. Parochus, ab Episcopo liabitualiter dele­gatus, possit in sua Paroecia vel coniungere non suos sed extraneos inibi casu existentes, dispensando a praesentia Parochi proprii, ad quem nullimode valeat haberi recursus; vel etiam coniungere suos, sed sine testibus, pariter dispensando ab.eorum praesentia, cum omnino non sint qui testium munere fungi possint. Et Deus etc. Feria IV. 13. Decembris 1899. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis ab E.mis ac R.mis DD.

Next

/
Thumbnails
Contents