Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

2 2657- sz. Decretum S. Cong. Concilii „De Clerico­rum Excardi­­natione et Ordinatione.“ E szerint tehát Ö Szentsége, tekintettel arra, hogy ezen örvendetes ünnep deczem­­ber 2-ra, adventi péntekre esik, melyen a hívek a huseledelektől való tartózkodásra és böj­tölésre kötelezvék, felmentvényt adni kegyeskedett, úgy, hogy ezen apostoli felmentvény kedvezményével élni mindenkinek szabadságában van ; miről a hívek előzetesen értesitendők. DECRETUM \ C. CONCILII DE CLERICORUM EXCARDINATIONE ET ORDINATIONE A primis Ecclesiae saeculis plura Sacra Concilia decreverunt, quod recentius confirmavit Tridentinum cap. <9, sess. 23 de reform., neminem nisi a proprio Episcopo posse ordinari. Proprius autem alicuius Episcopus iuxta ea quae praefinivit in primis Bonifa­­cius VIII. in Sexto Decret. cap. Cum nullus, De tempore Ordia, »intelligitur in hoc casu Episcopus de cuius dioecesi est is, qui ad ordines promoveri desiderat, oriundus seu in cuius dioecesi beneficium obtinet ecclesiasticum, seu habet (licet alibi natus fuerit) domicilium in eadem.« Deinde cum consuetudo invaluerit, ut Episcopi familiares suos, etsi alienae dioecesis, sacris initiarent, et sancta Tridentina synodus cap. .9, sess. 23 de reform, id certis sub conditionibus probaverit, obtinuit, ut tribus prioribus titulis, ori­ginis, domicilii et beneficii quibus ius fiebat Episcopis aliquem ad ordines promovendi, quartus quoque accenseretur, scilicet familiaritatis. Cum autem de huiusmodi titulis disceptaretur, Innocentius XII. app. Iit. incipientibus „Speculatores“ datis die 4“ nov. 1694, determinavit ac constituit quó sensu et extensione, iidem essent accipiendi ad eum effectum, ut quis proprius fieret alicuius Episcopi subditus quo legitime ordinari valeret. Quae constitutio ut suprema lex deinde habita est, eaque duce omnes quae­stiones diremptae. Verum nostris temporibus novae contentioni frequens se praebuit occasio. Pluribus enim in locis usu receptum est ut clerici, qui e sua dioecesi digredi et in alia sibi sedem constituere desiderarent, excardinationem, quam vocant, id est plenam et per­petuam dimissionem a suo Ordinario peterent ; eaque innixi in alia dioecesi incardina­­tionem seu adseriptionem implorarent: qua obtenta, eo ipso ut proprii novi Episcopi subditi ad ulteriores ordines suscipiendos admitterentur. Quae agendi ratio, ubi caute prudenter adhibita fuit, absque querelis processit, sed nonnullis in locis, ubi necessaria cautio defuit, controversiis et abusibus viam saepenumero patefecit. Quapropter Emmi S. C. Concilii Patres, rebus omnibus mature perpensis, prae­senti generali decreto haec statuenda censuerunt: 1° excardinationem fieri non licere nisi iustis de causis, nec effectum undequaque sortiri, nisi incardinatione in alia dioecesi exeeutioni demandata. 2° incardinationem faciendam esse ab Episcopo non oretenus, sed in scriptis, absolute et in perpetuum, id est nullis sive expressis sive tacitis limitationibus obnoxiam ; ita ut clericus novae dioecesi prorsus manicipetur, praestito ad hoc iuramento ad instar illius quod Constitutio „Speculatores“ pro domicilio acquirendo praescribit. 3" ad hanc incardinationem deveneri non posse, nisi prius ex legitimo documento constiterit alienum clericum a sua dioecesi fuisse in perpetuum dimissum, et obtenta

Next

/
Thumbnails
Contents