Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

2719. sz. Sanctissimi Domini Nostri Leonis divina provi­dentia Papae XIII. constitutio qua Indulgentiae Iubilaei A. MDCCCC. conceduntur Monialibus etc. LEO EPISCOPVS S E R V Y S S E R V 0 R Y M D E I AI) FVTVRAM REI MEMORIAM. Aeterni Pastoris infinitam caritatem animo reputantes, qui proprias ores vocat nominatim,1 ut ritum habeant,2 quique ipsarum adventum ad sui gremium non modo expectat, sed ipse saepe praeverlit, consilium agitavimus de Apostolicae liberalitatis thesauro recludendo in proximum annum Iubilaei iis etiam, quibus sua conditio non sinit ut praescriptam peregrinationem ad almam hanc Urbem et ad beatorum Aposto­lorum limina suscipiant. Placuit igitur fructu vacuam non redire multorum fidem ac pietatem, qui huiusmodi iter summo cum studio essent agressuri, nisi eos aut septa monasterii, aut ineluctabilis captivitas, aut corporis infirmitas impediret. Quae quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutem redundabit. Coniunctis enim tot hominum precibus et lacrimis, quos vel vitae innocentia et religionis ardor, vel poenitentia, vel calamitas segregavit a ceteris, divinae misericordiae placandae spem licebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi praesentium litterarum opportunas rationes describere decrevimus, quibus quum viri tum mulieres in eremis, monasteriis et religiosis domibus assidue vitam degentes, vel custodiis et careeribus detenti, vel morbis aut infirmitatibus impediti quominus veneranda Apostólormn sepulcra et Patriarchales Urbis Basilicas adeant, permissarum absolutionum concessique plenarii Iubilaei fieri participes valeant. Qui autem sub hac providentia comprehenduntur, hi sunt : I. Moniales omnes, quotquot solemnia vota religionis ediderunt et in mona­steriis degunt sub claustri perpetui disciplina ; item quae tyrocinium exercent, quaeve in monasteriis, aut educationis aut. alia de causa legitima, commorentur. Pariter Monasteriorum huiusmodi Moniales, quae stipis colligendae gratia septa religiosa egrediuntur : II. Oblatae, vitae societate coniunctae, quarum Instituta fuerint ab Apostolica Sede vel ratione stabili, vel ad experimentum probata, una cum suis novitiis atque educandis puellis aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus, quamquam severi­ori claustri lege non adstringantur : III. Tertiariae sub uno eodemque tecto communiter viventes cum suis pariter novitiis atque educandis puellis, aliisque cum ipsis una degentibus, etsi severiore claustri lege minime teneantur, earumque Institutum nec unquam ad hunc diem ab Apostolica Sede approbatum fuerit, nec ut approbatum in posterum haberi debeat vi praesentis concessionis : IV. Puellae ac mulieres in gynaeceis seu Conservatoriis degentes, quamvis nec Moniales. nec Oblatae, nec Tertiariae, nullisque claustri legibus pbnoxiae sint. Has omnes, quas diximus, tam in Urbe quam extra, ubique locorum et gentium degentes, praesentis concessionis gratia et privilegio frui posse decernimus ac declaramus. V. Idem concedimus Anachoretis atque Eremitis, non quidem eis qui nullis clausurae legibus adstricti vel in collegio et societate, vel solitarii sub Ordinariorum regimine certisque legibus aut regulis obtemperantes vivunt: sed eis qui in continua — 6 — 1 Io. X, 3. — 2 Ibid. io.

Next

/
Thumbnails
Contents