Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

— 3 singulis ruralium ecclesiarum parochis, ubi nempe unicus tantum adest sacerdos, ut praeter hanc missam, media nocte celebrandam, aliam de die iterare possint ac valeant ea tamen lege, quod pro neutra missa stipendium ipsis acceptare fas esto. Azokat pedig, kik engedélyünk alapján a binandi facultast igénybe veszik, figyelmeztetem, hogy az erre vonatkozó előírásokat (Directorium 78. 1.) lelkiismeretes pontossággal betartsák. OREMUS. Deus, qui per Moyseu famulum tuum populo Israelitico annum Jubilaei et remissionis instituisti: concede propitius nobis famulis tuis Jubilaei annum hunc, tua auctoritate institutum, feliciter inchoare, ut in eo venia et indulgentia plenae remissionis omnium delictorum obtenta, cum dies sanctae vocationis advenerit, ad coelestem glo­riam perfruendam tuae misericordiae munere perducamur. Per Christum Dominum nostrum. Arnen. DECRETUM URBIS ET ORBIS. Anni sacri a Beatissimo Patre et Domino Nostro Leone XIII feliciter indicti, proxime celebraturos initia, summopere decet nocte surgentes adire saeculi Auctorem, ad eius aras provolvi, acceptissimam offerri Hostiam, divinum scilicet Agnum, sacro convivio interessé, ut opportuno maxime tempore liceat auxilium, gratiam, misericor­diam invenire : Nunc enim propior est salus. Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quod si regnum caelorum, id est praesentis temporis Ecclesia, simile esse perhibetur decem virginibus sponso de nocte occurrentibus, hac potissimum solemni faustitate licet unicuique mentem accuratius in sacra illa verba intendere : aptate vestras lampades: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Cum insuper media nocte postremae diei mensis Decembris futuri anni praesens absolvatur saeculum novumque habeat initium; valde congruum est, ut pio quodam ac solemni ritu Deo gratiae agantur pro acceptis huius decursi saeculi beneficiis, et potiora impetrentur, urgente praesertim necessitate temporum, ad novum saeculum auspicato ineundum. Itaque ut imminens annus MGM ab implorata Dei ope Eiusque Unigeniti Filii Servatoris nostri sumat auspicia idemque prospero cursu finiatur, longe felicius, uti sperare fas est. allaturus aevum ; Ssmus Dominus Noster LEO PAPA XIII benigne concedit, ut die 31 mensis Decembris, tum tabentis, tum adventuri anni, media nocte in templis ac sacellis ubi Ssma Eucharistia rite adservatur, iuxta prudens arbitrium Ordinarii, sui cuiusque loci, exponi possit adorandum idem Augustissimum Sacramentum : facta potestate legendi vel canendi eadem hora coram Illo unicam missam de festo in Circumcisione Domini et Octava Nativitatis ; fidelibus autem sive infra sive extra Sacrificii actionem, de speciali gratia, sacram synaxim recipiendi : servatis ceterum servandis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13 Novembris, anno 1899. G. Episcopus Praesentinus Card. MAZZELLA, S. R. C. Praefectus. L. f S. D. PANICI, S. R. C. Secretarius.

Next

/
Thumbnails
Contents