Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

X SS. Dominus Noster Leo PP. XIII., pro sua, qua totum complectitur terrarum orbem sollicitudine, salutarem quam maxime Sacri Cordis Jesu Cultum in dies augeri amplius­­que propagari desiderans, Eminentissimum Dominum Cardinalem S. Rituum Congre­gationis Praelectum sequentes iussit ad totius Ortis Catholici Antistites dare litteras : DE CVLTV SACRATISSIMI CORDIS IESV AMPLIFICAND 0. SACRAE RITVVM CONGREGATIONIS LITTERAE. Ume Domine! Etsi gratum semper mihi fuit officium communicandi cum Ecclesiae Praesulibus; ea, quae supremus eiusdem Pastor illis significanda praescripserit; gratissimum modo accidit patefacere singulis Sacrorum Antistitibus suavissimam animi voluptatem, quami SSMVS D. N. LEO PP. XIII. percepit ex promulgatione novissimae suae Epistolae Encyclicae, qua universum humanum genus Sacratissimo Cordi D. N. Jesu Christi solemni ritu devovendi auctor fuit. Novit enim quanta animi propensione, quo consensu., voluntatum fuerint eae litterae ab omnibus tum pastoribus tum fidelium gregibus receptae, et quam promte ac studiose fuerit illis ubique obsecundatum. Ipsémét sane Summus Pontifex cunctis exemplo praeivit; et ad suas Vaticanas Aedes, in sacello, cui a Paulo V. nomen est, instituta per Ipsum supplicatione, uni­versum terrarum orbem divino Jesu Cordi obtulit et devovit. Cuius exemplum secutus romanus populus, magna frequentia convenit in Patriarchales et minores Basilicas, in templa quaelibet curialia, in aedes sacras prope singulas ; ibique solemnem consecrationis formulam iteravit unoque veluti ore confirmavit. Protinus allatae sunt undique litterae, et quotidie afferuntur, nuntiantes, eumdem consecrationis ritum, pari studio ac pietate, peractum fuisse in unaquaque dioecesi, imo in singulis ferme ecclesiis; neque Italiae solum et Europae, sed et regionum ■maxime dissitarum. Cuius universi catholici populi consensus in obsecundando votis et voluntati supremi omnium Patris, profecto laus maxime debetur sacris Praesulibus, qui suis gregibus eiusmodi in re auctores fuerunt ac duces. Quapropter, Summi Ponti­ficis obsequens desiderio, Tibi et singulis qui tuae subiacent potestati, animarum regimen gerentibus, Eius nomine, magnopere gratulor et gratias ago. Siquidem, ut in iisdem encyclicis litteris BEATISSIMVS PATER edicit, uberes iuncundissimosque fructus, nedum in singulos cliristifideles, verum et in universam Christianam familiam, imo et in omne genus hominum, ex hac solemni oblatione deri­vaturos confidit, et nos cum Eo confidimus. Omnes enim intime persentiunt quam necessarium sit, ut languescens nimium fides vividius excitetur, ut sincerae caritatis 2292. sz. Litterae S. lituum Con­gregationis de cultu SS. Cordis Jesu implificando.

Next

/
Thumbnails
Contents