Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

4 a mely annyira szeretett bennünket, hogy még holta után sem áldhatjuk és szerethetjük eléggé, s a melylyel a mi dicső, jó Királyunk vigasztalása, öröme szállt sírba, mindeneknek, de legkivált a mi gyászoló nemzetünknek örök fájdalmára. Kérjük a népek és nemzetek Istenét, hogy áldja meg, vigasztalja meg Felséges Atyánkat, a Királyt, s áldjuk meg az Ő drága hitvesének szent hamvait, mondván : „Áldott legyen dicsőült királynénk Erzsébet Felséges asszonyunk emlékezete ! 2246. sz. Index Indul­gentiarum SS. Rosarii. Rmme Domine In ea, quam Summus Pontifex Leo PP. XIII de Rosarii Marialis sodalitatibus anno superiore Constitutionem edidit, haec, praeter cetera, edicebantur; „Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum cura et studio, absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index indulgentiarum omnium, quibus Romani Pontifices Sodalitatem Sacratissimi Rosarii ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a Sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolira auctoritate confirmandus.“ — Quod igitur imperatum erat, iam demum exequutioni mandatum est; mihique, grato quidem officio, a Beatissimo Patre commissum, ut praedictum Indicem, diligentissimis curis confectum, supremaque Sua auctoritate adprobatum, Episcopis universis, ceterisque, quorum interest, mitterem. Hanc vero Sanctissimi Domini voluntatem dum obsequens facio, nil sane dubito, quin Amplitudo tua constans illud studium mirabitur nec sine Dei instinctu esse aestimabit, quo Summus Pontifex, multos iam annos, ad augustam Dei Matrem confugere sanctissimi Rosarii ritu fideles omnes hortatur. Kalendis primum Septembribus anni mdccclxxxiii, Litteris Encyclicis Supremi Apostolattis, beneficia per Marialis Rosarii preces in christianum nomen collata recolens, in spem certam se adduci professus est. lianc eadem precandi rationem, hisce etiam difficillimis Ecclesiae temporibus contra errorum vim late serpentium exundantemque morum corruptionem ac potentium adversariorum impetum profuturam. Quamobrem additis Indulgentiarum praemiis, edixit ut a catholicis ubique terrarum magna Dei Mater, Rosarii ritu, toto octobri mense coleretur. Ex illo Beatissimus Pater, quotannis fere, hortari populos, Christianos haud destitit ut Rosarii consuetudine validum Deiparae patrocinium demereri Ecclesiae perseverarent. Ad studium vero fidelium augendum quidquid Marialis Rosarii dignitatem commendaret, datis a se litteris, sapientissime illustravit; seu naturam praecationis eius rimando, seu vim extollendo qua pollet ad Christianas virtutes fovendas, seu demum maternam ad opitulandum Virginis miserationem scite amanterque explicando. Quem modo sacrarum Indulgentiarum Indicem ad te mitto, is veluti constantis operis fastigium est; hoc etenim Beatissimus Pater et fidem promissi praestat, et quae hucusque egit ad promovendam Rosarii religionem luculenter confirmat. Bifariam Index dispescitur : pars altera Indulgentias exhibet, quae unis Sodaliciis a Mariali Rosario conceduntur ; altera, quae fidelibus universis communes sunt. Haec Apostolicae largitatis munera ut commissus tibi populus norit proque merito aestimet Amplitudo tua curabit.. Qua occasione Beatissimus Pater sollicite te usurum confidit ad fideles ipsos efficacius incitandos, ut reflorentem Rosarii consuetudinem studiose pieque servent, tum nomen Sodaliciis dantes, tum octobrem mensem Reginae

Next

/
Thumbnails
Contents