Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
iustas meritasque sumpturus, tradidit eos suae ipsorum libidini, ut serviant cupiditatibus ac sese ipsi nimia libertate conficiant. Hinc vis illa malorum quae iamdiu insident, quaeque vehementer postulant, ut unius auxilium exquiratur, cuius virtute depellantur. Quisnam autem ille sit, praeter lesum Christum Unigenitum Dei? Neque enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.1 Ad illum ergo confugiendum, qui est via, veritas et vita. Erratum est: redeundum in viam: obductae mentibus tenebrae: discutienda caligo luce veritatis: mors occupavit: apprehendenda vita. Tum denique licebit sanari tot vulnera, tum ius omne in pristinae auctoritatis spem revirescet, et restituentur ornamenta pacis, atque excident gladii fluentque arma de manibus, cum Christi imperium omnes accipient libentes eique parebunt, atque omnis lingua confitebitur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris,2 Cum Ecclesia per proxima originibus tempora caesareo iugo premeretur, conspecta sublime adolescenti imperatori crux, amplissimae victoriae, quae mox est consecuta, auspex simul atque effectrix. En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinissimumque signum: videlicet Cor Iesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes: ex eo hominum petenda atque expectanda salus. Denique, id quod praeterire silentio nolumus, illa quoque caussa, privatim quidem Nostra, sed satis iusta et gravis, ad rem suscipiendam impulit, quod bonorum omnium auctor Deus non haud ita pridem, periculoso depulso morbo, conservavit. Cuius tanti beneficii, auctis nunc per Nos Sacratissimo Cordi honoribus, et memoriam publice extare volumus et gratiam. Itaque edicimus ut diebus nono, decimo, undecimo proximi mensis Iunii, in suo cuiusque urbis atque oppidi templo principe statae supplicationes fiant, perque singulos eos dies ad ceteras preces Litaniae Sanctissimi Cordis adiiciantur auctoritate Nostra probatae: postremo autem die formula Consecrationis recitetur: quam vobis formulam, Venerabiles Fratres, una cum his literis mittimus. Divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem vobis et clero populoque, cui praeestis, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXV. Maii. An. MDCCCLXXXXIX. Pontificatus Nostri vicesimo secundo. LEO PP. XIII. * * * AD SACRATISSIMUM COR JESU FORMULA CONSECRATIONIS RECITANDA. Iesu dulcissime. Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus-; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi Tuo se quisque nostrum sponte dedicat. — Te quidem multi novere numquam: Te, spretis, mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque benignissime Iesu: atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto,. Domine nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a Te, sed etiam prodigorum 1 1 Act, IV, 12. — 2 Phil. II, 11. — 4 —