Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)
- 2 — eius non est tantummodo in gentes catholici nominis, aut in eos solum, qui sacro baptismate rite abluti, utique ad Ecclesiam, si spectetur ius, pertinent, quamvis vel error opinionum devios agat, vel dissensio a caritate seiungat: sed complectitur etiam quotquot numerantur chistianae fidei expertes, ita ut verissime in potestate Iesu Christi sit universitas generis humani. Nam qui Dei Patris Unigenitus est, eamdemque habet cum ipso substantiam, splendor gloriae et figura substantiae eius,1 huic omnia cum Patre communia esse necesse est, proptereaque quoque rerum omnium summum imperium. Ob eam rem Dei Filius de se ipse apud Prophetam, Ego autem, effatur, constitutus sum rex super Sion montem sanctum eius. — Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie, genui te. Postula a me, et dabo Tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.2 Quibus declarat, se potestatem a Deo accepisse cum in omnem Ecclesiam, quae per Sion montem intelligitur, tum in reliquum terrarum orbem, qua eius late termini proferuntur. Quo autem summa ista potestas fundamento nitatur, satis illa docent, Filius meus es tu. Hoc enim ipso quod omnium Regis est Filius, universae potestatis est heres: ex quo illa, dabo Tibi gentes hereditatem tuam. Quorum sunt ea similia, quae habet Paulus apostolus: Quem constituit heredem universorum,3 Illud autem considerandum maxime, quid affirmaverit de imperio suo Iesus Christus non iam per apostolos aut prophetas, sed suis ipse verbis. Quaerenti enim romano Praesidi: ergo rex es tu? sine ulla dubitatione respondit: tu dicis quia rex sum ego,4 Atque huius magnitudinem potestatis et infinitatem regni illa ad Apostolos apertius confirmant: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.5 Si Christo data potestas omnis, necessario consequitur, imperium eius summum esse oportere, absolutum, arbitrio nullius obnoxium, nihil ut ei sit nec par nec simile: cumque data sitin caelo et in terra, debet sibi habere caelum terrasque parentia. Re autem vera ius istud singulare sibique proprium exercuit, iussis nimirum Apostolis evulgare doctrinam suam, congregare homines in unum corpus Ecclesiae per lavacrum salutis, leges denique imponere, quas recusare sine salutis sempiternae discrimine nemo posset. Neque tamen sunt in hoc omnia. Imperat Christus non iure tantum nativo, quippe Dei Unigenitus, sed etiam quaesito. Ipse enim eripuit nos de potestate tenebrarum,6 idemque dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.1 Ei ergo facti sunt populus acquisitionis,8 non solum et catholici et quotquot christianum baptisma rite accepere, sed homines singuli et universi. Quam in rem apte Augustinus: quaeritis, inquit, quid emerit? Videte quid dederit, et invenietis quid emerit. Sanguis Christi pretium est. Tanti quid valet? quid, nisi totus mundus? quid nisi omnes gentes? Pro toto dedit, quantum dedit.9 Cur autem ipsi infideles potestate dominatuque Iesu Christi teneantur, caussam sanctus Thomas rationemque, edisserendo docet. Cum enim de iudiciali eius potestate quesisset, num ad homines porrigatur universos, affirmassetque, iudiciaria potestas consequitur potestatem regiam, plane concludit: Christo omnia sunt subiecta quantum ad potestatem, etsi nondum sunt ei subiecta quantum ad exeeutionem potestatis.10 Quae Christi potestas et imperium in homines exercetur per veritatem, per iusiitiam, maxime per caritatem. Verum ad istud potestatis dominationisque suae fundamentum duplex benigne ipse sinit ut accedat a nobis, si libet, devotio voluntaria. Porro Iesus Christus, Deus 1 Hebr. I, 3. — 2 Ps. II. — 3 Heb. I, 2. — 4 Joan. XVIII, 37. — 5 Matt. XXVIII, 18. — 6 Coloss. I, 13. — 1 I. Tim. II, 6. — 8 I. Petr. II, 9. — 9 Tract. 120 in loan. — 10 3-a p. q. 59, a. 4.