Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

5 — 70. Lődösi plébános és hívei . 5-— 71. Vépi pléh. hívei .... 35-— 72. Lékai pleb. I....................... fi-— 73. Lékai pleb. II...................... 5-— 74. Alsó-eőri pleb..................... 3-— 75. Letenyei pleb....................... 5-— 76. Rába-szt.-mártoni pleb. 15-— 77. Újhegyi plébánia 78. Kiczlédi pleb. 79. Nárai pleb. 80. Csémi pleb. . fi-— 2 — 1-50 2 — Összesen: 790‘4fi és 1 db. arany, 2 db. régi huszas. Circa lugendum abusum differendi notabiliter collationem baptismi. Beatissime Pater ! Episcopus NN. invenit in sua dioecesi lugendum abusum, quod scilicet nonnulli genitores, ob futiles praetextus, praesertim quia patrinus vel matrina parati non sint vel a remoto loco transire debeant, differunt collationem baptismi neonatis, non solum per hebdomades et per menses, sed etiam per annos, uti manifestum apparuit occasione sacrae Visitationis. Ad obviandum praefato abusui omnes adhibuit conatus; valde tamen timet orator, ne illum juxta vota eradicare possit. Quibus positis, humiliter postulat, utrum obstetrix, quando praevidet baptismum notabiliter differendum iri, possit illico neonatum abluere, quamvis iste in bona sanitate reperiatur, etiam insciis uno vel utroque conjuge monito tamen de hoc parocho? Feria IV. die ii. Januarii 1899. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis habita ab EEmis et RRmis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus, proposito supra posito dubio praehabitoque RR. et DD. Consultorum voto, iidem EEmi ac RRmi Patres respondendum mandarunt. Urgendum, ut baptismus quam citius ministretur: tunc vero permitti poterit, ut obstetrix illum conferat, quando periculum positive timeatur, ne puer dilationis tempore sit moriturus. Feria vero VI. die 13. ejusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. O. impertita facta de his omnibus SSmo D. N. Leoni div. Prov. Pp. XIII. relatione, SSmus resolutionem EEmorum Patrum adprobavit. J. Can. Mancini, S. R. et U. Inquis. Notarius. Analecta ecclesiastica annus VII. fascic. Praxis invaluit hinc inde, ut sacerdotem, Praefationem in Missae sacrificio canentem, commitentur oi'gana DUBIUM. Proposito dubio : An in cantu Praefationis et Orationis Dominicalis quoties Missae decantantur, organa pulsari queant? Sacra Rituum Congregatio, referente subscripto Secretario, et audito voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit: Obstat Caeremoniale Episcoporum lib. I. cap. 28. n. g. quod servandum est. Atque ita rescripsit. Die 27. Januarii 1899. C. CARD. MAZELLA, S. R. C. Praef. L. t S. DIOMEDES PANICI, Secret. 1675. sz. Circa lugen­dum abusum differendi notabiliter collationem baptismi. 1676. sz. Praefatio non est pulsu or­gani comi­tanda.

Next

/
Thumbnails
Contents