Püspöki körlevelek 1898 (Szombathely, 1899)

3 DILECTO FILIO NOSTRO IACOBO TIT. SANCTAE MARIAE TRANS TIBERIM S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI GIBBONS ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSI Papae XIII. Epistola de sic dicto Ame­­ricanismo non probato. Suae Sancti- ' tatis Leonis 1260. sz. LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Testem benevolentiae Nostrae hanc ad te epistolam mittimus, eius nempe benevolentiae, quam, diuturno Pontificatus Nostri cursu, tibi et Episcopis collegis tuis ac populo Americae universo profiteri nunquam destitimus, occasionem omnem libenter nacti sive ex felicibus Ecclesiae vestrae incrementis, sive ex utiliter a vobis recteque gestis ad catholicorum rationes tutandas et evehendas. Quin imo saepe etiam accidit egregiam in gente vestra indolem suspicere et admirari ad praeclara quaeque experre­ctam, atque ad ea prosequenda, quae humanitatem omnem iuvant splendoremque civitatis. — Quamvis autem non eo nunc spectet epistola ut alias saepe tributas laudes confirmet, sed ut nonnulla potius cavenda et corrigenda significet; quia tamen eadem apostolica caritate conscripta est, qua vos et prosequuti semper et alloquuti saepe fui­mus, iure expectamus, ut hanc pariter amoris Nostri argumentum censeatis; idque eo magis futurum confidimus quod apta nataque ea sit ad contentiones quasdam extin­­guendas, quae, exortae nuper in vobis, etsi non omnium, at multorum certe animos, haud mediocri pacis detrimento, perturbant. Compertum tibi est, dilecte Fili Noster, librum de vita Isaaci-Thomae Hecker, eorum praesertim opera, qui aliena lingua edendum vel interpretandum susceperunt, controversias excitasse non modicas ob invectas quasdam de ratione Christiane vivendi opiniones. Nos igitur, ut integritati fidei, pro supremo Apostolatus munere, prospiciamus et fidelium securitati caveamus;, volumus de re universa fusiori sermone ad te scribere. Novarum igitur, quas diximus, opinionum id fere constituitur fundamentum: quo facilius qui dissident ad catholicam sápiéhtiam traducantur, debere Ecclesiam ad adulti saeculi humanitatem aliquanto propius accedere, ac, veteri relaxata severitate, recens invectis populorum placitis ac rationibus indulgere. Id autem non de vivendi solum disciplina, sed de doctrinis etiam, quibus fidei depositum continetur, intelli­­gendum esse multi arbitrantur. Opportunum enim esse contendunt, ad voluntates discordium alliciendas, si quaedam doctrinae capita, quasi levioris momenti, praeter­mittantur, aut molliantur ita, ut non eumdem retineant sensum quem constanter tenuit Ecclesia. — Id porro, dilecte Fili Noster, quam improbando sit consilio excogitatum, haud longo sermone indiget; si modo doctrinae ratio atque origo repetatur, quam tradit Ecclesia. Ad rem Vaticana Synodus: „Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda ... Is sensus sacrorum dogmatum perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum.“1 Neque omnino vacare culpa censendum est silentium illud, quo catholicae doctrinae principia quaedam consulto praetereuntur ac veluti oblivione obscurantur. Veritatum namque omnium, quotquot Christiana disciplina complectitur, unus atque idem auctor est et magister Unigenitus Filius qui est in sinu Patris,2 Easdem vero ad aetates quaslibet ac gentes accomodatas esse, perspicue ex verbis colligitur, quibus ipse Christus apostolos est alloquutus: Euntes docete omnes gentes . . . docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.3 Quapropter idem Vaticanum Concilium: „Fide divina, 1 Const, de Fid. cath. c. IV. — 2 Ioann. L, 18. — 3 Matth. XXVIII., 19. s.

Next

/
Thumbnails
Contents