Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
IX. VENERABILIBVS FRATRIBVS ARGHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AVSTRIAE GERMANIAE HELVETIORVM LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLIC AM BENEDICTIONEM Militantis Ecclesiae suadet utilitas, non minus quam decus, ut quos excellens virtus ac pietas altius evexit ad gloriam triumphantis, eorum solemni ritu saepius memoria instauretur. Per has enim honoris significationes antiquae subit recordatio sanctitatis, opportuna illa quidem semper, infestis autem virtuti ac fidei temporibus saluberrima. Ac praesenti quoque anno divinae providentiae beneficio fit, ut de expleto saeculo tertio ab obitu Petri Canisii, viri sanctissimi, laetari Nobis liceat, nihil magis pensi habentibus quam ut iis artibus excitentur bonorum animi, quibus per eum virum tam feliciter christianae reipublicae consultum fuit. Refert enim praesens aetas similitudines quasdam eius temporis, in quod incidit Canisius, quum novarum rerum cupidinem et liberioris doctrinae cursum ingens iactura fidei sequeretur morumque perversitas. Utramque pestem, quum a ceteris omnibus, tum impensius a iuventute propulsandam curavit alter ille post Bonifacium Germaniae Apostolus, neque solum opportunis concionibus aut disputandi subtilitate, sed scholis praesertim institutis editisque optimis libris. Cuius praeclara exempla sequuli multi etiam de vestra gente impigri homines iisdemque usi armis contra genus hostium minime rude, nunquam destiterunt ad religionis praesidium ac dignitatem, nobilissimas quasque disciplinas tueri, omnem honestarum artium cultum incenso animo persequi, libentibus ac probantibus Romanis Pontificibus, quibus solertissima semper cura fuit ut litterarum staret antiqua maiestas, et humanitas omnis nova in dies incrementa susciperet. Neque vos latet, Venerabiles Fratres, si quid Nobis ipsis maxime cordi fuit, id spectasse adolescendam recte ac salubriter instituendam, cui rei certe, quantum licuit, ubicumque prospeximus. Nunc vero praesenti utimur occasione libenter, Petri Canisii strenui ducis exemplum oh oculos ponentes iis qui in Ecclesiae castris militant Christo, ut quum secum reputaverint 2228. sz. Epistola Encyclica Leonis PP. XIII. ad Archieppos et Episcopos Austriae, Germaniae, Helvetiorum, de m emoria Saeculari Ii. Petri Canisii.