Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

10 — nendo hortandoque placuit edicere: minimeque dubitamus, quin ope praesertim navi­tatis sollertiaeque vestrae praeclaros in christiano populo sint fructus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae nulla unquam defutura est opera, atque etiam consilium est ut. quibus subinde modis videbitur opportunius, idem pietatis studium tam praestabile alamus et provehamus. Interea, quoniam biennio ante, datis litteris Provida matris, peculiares preces, easque ad maturandum Christianae unitatis bonum, in sollemnibus Pentecostes catholicis commendavimus, libet de hoc ipso capite am­pliora quaedam decernere. Decernimus igitur et mandamus ut per orbem catholicum uni­versum. hoc anno itemque annis in perpetuum consequentibus, supplicatio novendiaiis ante Pentecosten, in omnibus curialibus templis et, si Ordinarii locorum utile iudicarint, in aiiis etiam templis sacrariisve fiat. Omnibus autem qui eidem novendiali supplicationi interfuerint, et ad mentem Nostram, rite oraverint, eis annorum septem septemque quadragenarum apud Deum indulgentiam in singulos dies concedimus; tum plenariam in uno quolibet eorumdem dierum vel festo ipso die Pentecostes, vel etiam quolibet ex octo subsequentibus, modo rite confessione abluti sacraque communione refecti ad eamdem mentem Nostram pie supplicaverint. Quibus beneficiis frui pariter eos posse volumus quos publicis illis precibus legitima causa prohibeat, vel ubi non ita commode, secundum Ordinarii prudentiam, in templo res fieri possit; dum tamen supplicationi novendiali privatim detur opera ceteraeque conditiones expleantur. Hoc praeterea placet de thesauro Ecclesiae in perpetuum tribuere, ut si qui vel publice vel privatim preces aliquas ad Spiritum Sanctum pro pietate sua iterum praestent quotidie per octavam Pentecostes ad festum inclusive sanctae Trinitatis, ceterisque ut supra conditionibus rite satisfecerint, ipsis liceat utramque iterum consequi indulgentiam. Quae omnia indulgentiae munera etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti in suffragium posse, misericorditer in Domino concedimus. Iam Nobis mens animusque ad ea revolat vota quae initio aperuimus; quorum eventum summis precibus a divino Spiritu flagitamus, flagitabimus. Agite, Venerabiles Fratres, Nostris cum precibus vestras consocietis, vobisque hortatoribus universae Christianae geni es coniungant suas, adhibita conciliatrice potenti et peraccepta Virgine Beatissima. Quae ipsi rationes cum Spiritu Sancto intercedant intimae admirabilesque, probe nostis; ut Sponsa eius immaculata merito nominetur. Ipsius deprecatio Virginis multum profecto valuit et ad mysterium Incarnationis et ad eiusdem Paracliti in Apos­tolorum coronam adventum. Communes igitur preces pergat ipsa suffragio suo benig­nissima roborare, ut in universi täte nationum tam misere laborantium divina rerum prodigia per almum Spiritum feliciter instaurentur, quae vaticinatione Davidica sunt celebrata: Emittes Spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 1. — Caele­stium vero donorum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fra­tres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die IX. Maii anno MDCCCLXXXXVII, Pontificatus Nostri vigesimo. LEO PP. XIII. Szentséges Atyánk folyó május hó 22-én kézhez vett apostoli körlevelét, mely­nek rendelkezései későbbi évekre is szólnak, egész terjedelmében, azon felhívással 1 Ps. cm, 30.

Next

/
Thumbnails
Contents