Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)
— o clitus sedit super Apostolos ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponerentur capiti illorum 1. Tum vero Apostoli de monte descenderunt, ut Chrysostomus scribit, non tabulas lapideas in manibus portantes, sicut Moyses, sed Spiritum in mente circumferentes, et thesaurum quendam aő fontem dogmatum et charismatum effundentes *. — Ita plane eveniebat, illud extremum Christi ad Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto mittendo, qui doctrinae, ipso afflante, traditae completurus ipse esset et quodammodo obsignaturus depositum; Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem 1 2 3 4. Hic enim qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est substantialis, procedens, haurit ,ab utroque una cum essentia omnem veritatis quanta est amplitudinem: quam quidem veritatem impertit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesentissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit, utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies possit et frugifera praestare ad populorum salutem. Et quoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane postulat ut haec munus idem in perpetuitatem temporum persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque: Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis Ab ipso namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non modo filii generantur, sed etiam patres, sacerdotes videlicet, ad eam regendam enutriendamque eodem sanguine quo est a Christo redempta: Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Bei, quam acquisivit sanguine suo 5. Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus munere id habent ut peccata pro potestate deleant, secundum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt 6, Porro Ecclesiam opus esse plane divinum, alio nullo argumento praeclarius constat quam charismatum quibus undique illa ornatur splendore et gloria; auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affirmare sufficiat, quod quum Christus caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima: Quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia 7. — Quae ita quum sint, nequaquam comminisci et expectare licet aliam ullam ampliorem uberioremque div.ni Spiritus manifestationem et ostensionem: quae enim nunc in Ecclesia habetur, maxima sane est, eaque tamdiu manebit quoad Ecclesiae contingat ut, militiae emensa stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam educatur. Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in animis singulorum agat, id non minus admirabile est, quamquam intellectu paulo est difficilius, eo etiam quia omnem intuitum fugiat oculorum. — Haec pariter Spiritus effusio tantae est copiae, ut Christus ipse, cuius de munere proficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est apud loannem: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae: cui testimonio idem Evangelista explanationem subi icit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eam 8. Certum quidem est, in ipsis 1 Cyr. hierosol. catecli. 17. 2 In Matth, hóm. I, —- II. Cor. III, 3. 3 Ioann. XVI, 12, 13. 4 Th XIV. l(i, 17. 5 Act. XX, 28. 6 Ioann. XX, 22, 23. 7 S. Aug. serm. CLXCXAII. de temp. 8 VII, 38, 39.