Püspöki körlevelek 1897 (Szombathely, 1898)

— 3 — LEO PP. XI n. VENERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. 3046. sz. Probatur mos impertiendi pueris Sacram. Abrogata, quae toto fere saeculo inoleverat, consuetudine, visum tibi est in mores dioecesis tuae inducere ut pueri, antequam divino Eucharistiae epulo reficiantur, christianum Confirmationis sacramentum, almo inuncti chrismate, suscipiant. Quod utrum Nobis probetur significari tibi desiderasti: placuit autem de re tam praecipua, medio nemine ad te praescribere et qua simus mente aperire. Propositum igitur tuum laudamus cummaxime. Quae enim ratio istic aliisque in locis invaluerat, ea nec cum veteri congruebat constantique Ecclesiae instituto, nec cum fidelium utilitatibus. Insunt namque puerorum animis elementa cupidinum, quae, nisi maturrime eradantur, invalescunt sensim, imperitos rerum pelliciunt atque in praeceps trahunt. Quamobrem opus habent fideles, vel a teneris, indui virtute ex alto, quam Sacramentum Confirmationis gignere natum est; in quo, ut probe notat Angelicus Doctor, Spiritus Sanctus datur ad robur spiritualis pugnae et promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam. Porro sic confirmati adolescentuli ad capienda praecepta molliores fiunt, suscipiendaeque postmodum Eucharistiae aptiores, atque ex suscepta uberiora capiunt emolumenta. Quare quae a te sapienter sunt constituta optamus ut fideliter perpetuoque serventur. Ut autem de tuo studio, in commissi gregis utilitatibus procurandis, benevolentiae Nostrae testimonium habeas, Apostolicam benedictionem tibi, Venerabilis Frater, univer­­saeque dioecesi tuae amantissime in domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XXII Iulii, anno MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo. LEO PP. XIII. Venerabili Fratri loan ni Ludovico Episcopo Massiliensium, Massiliam. confirmationis ante primam com­munionem. Beatissime Pater! Episcopus Mimatensis in Gallia ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humi­liter exponit: Ex decreto S. Inquisitionis 23. Iunii 1886. cuilibet confessario directe absolvere licet a cencuris etiam speciali modo S. Pontifici reservatis, in casibus vere, urgentioribus, in quibus absolutio differri nequit absque periculo gravis scandali vel infamiae, iniunctis de hire iniungendis, sub poena tamen reincidentiae in easdem censuras nisi saltem infra mensem per epistolam et per medium confessarii absolutus recurrat ad S. Sedem. Dubium tamen oritur pro casu quo nec scandalum nec infamia est in absolutio­nis dilatione, sed poenitens censuris papalibus innodatus in mortali diu permanere debet, nempe per tempus requisitum ad petitionem et concessionem facultatis absol­vendi a reservatis; praesertim quum theologi, cum S. Alphonso de Ligorio, ut quid durissimum habeant pro aliquo, per unam vel alteram diem in mortali culpa permanere. Hinc, post decretum 23. Iunii 1886. deficiente hac in quaestione theologorum solutione, quaeritur: 1. Utrum in casu quo nec infamia nec scandalum est in absolutionis dilatione, sed durum valde est pro poenitente in gravi peccato permanere per tempus necessarium 3047. sz. Simplex con­fessa rius directe absol­vere potest a censuris Rr - mano Ponti­fici reservatis, servatis sei­­vandis, quoties durum est poenitenti in gravi peccato permanere usque dum obtineretur facultas absolvendi.

Next

/
Thumbnails
Contents