Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)

3 nulli conveniunt quam Christo, quippe qui unus, homo idem et Deus, humanum genus summo Patri in gratiam restituerit: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibush At vero si nihil prohibet, ut docet Angelicus, aliquos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et homines, prout scilicet cooperantur ad unionem hominis cum Deo dispositive et minist er i ali ter2, cuiusmodi sunt angeli sanctique caelites, prophetae et utriusque testamenti sacerdotes, profecto eiusdem gloriae decus Virgini excelsae cumulatius convenit. Nemo etenim unus cogitari quidem potest qui reconciliandis Deo hominibus parem atque illa operam vel unquam contulerit vel aliquando sit collaturus. Nempe ipsa ad homines in sempiternum ruentes exitium Servatorem adduxit, iam tum scilicet quum pacifici sacramenti nuncium, ab Angelo in terras allatum, admirabili assensu, loco totius humanae naturae3, excepit: ipsa est de qua natus est Iesus, vera scilicet eius Mater, ob eamque causam digna et peraccepta ad Mediatorem Mediatrix. — Quarum rerum mysteria quum in Rosarii ritu ex ordine succedant piorum animis recolenda et contemplanda, inde simul elucent Mariae promerita de reconciliatione et salute nostra. Nec potest quisquam non suavissime affici quoties eam considerat, quae vel in domo Elisabethae administra charismatum divinorum apparet, vel Filium pastoribus, regibus, Simeoni praebet infantem. Quid vero quum consideret, sanguinem Christi causa nostra profusum ac membra in quibus ille Patri vulnera accepta, nostrae pretia libertatis, ostendit, non aliud ea esse nisi carnem et sanguinem Virginis? siquidem, caro Iesu caro est Mariae; et quamvis gloria resur­rectionis fuerit magnificata, eadem tamen carnis mansit et manet natura quae suscepta est de Maria1. Sed alius quidam fructus insignis e Rosario consequitur, cum temporum ratione omnino connexus; cuius Nos alias mentionem intulimus. Is nimirum est fructus, ut quando virtus fidei divinae tam multis vel periculis vel incursibus obiecta quotidie est, homini christiano hinc etiam bene suppetat quo alere eam possit et roborare. — Auctorem fidei et consummatorem nominant Christum divina eloquia5: auctorem, eo quia docuit ipse homines multa quae crederent, de se praecipue in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis6, idemque gratiä et velut unctione sancti Spiritus benigne dat unde credant; consummatorem, quia res per velamen in mortali vita ab eis perceptas, pandit ipse apertas in caelo, ubi habitum fidei in claritudinem gloriae commutabit. Sane vero in Rosarii instituto luculenter eminet Christus; cuius vitam meditando conspicimus, et privatam in gaudiis, et publicam summos inter labores doloresque ad mortem, denique gloriosam, quae ab anastasi triumphantis, in aeternitatem profertur sedentis ad dexteram Patris. Et quoniam fides, ut plena dignaque sit, se prodat necesse est, corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem1; propterea ad hanc etiam habemus ex Rosario facultatem optimam. Nam per eas quibus intexitur vocales preces, licet expromere ac profiteri fidem in Deum, providentissimum nostri patrem, in venturi saeculi vitam, in peccatorum remissionem; etiam in mysteria Trinitatis 1 I Tim. II, 5, 6. 2 III, q. XXVI, aa. i, 2. 3 S. TJi. Ill, q. XXX, a. 1. 4 De assumpt. B. M. V. c. v. inter opp. S. Aug. 5 Hebr. XII, 2. 6 Col. II, 9. 7 Rom. X, 10. 1

Next

/
Thumbnails
Contents