Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
t Nr. 3799/96. Ulme ac ßme Dne Í Dne Obme! Persuasus quum omnino fuissem Illustritatem quoque Vram nedum annuere libenter, verum desiderare vehementer ut fundendae in liturgicis functionibus pro Rege Apostolico precum formulae veritati rerum sint conformes, supplicibus S. Sedem Apostolicam votis decreveram adeundam ut prioribus revocatis tales subrogentur, quae rationem circumstantiarum haberent immutatarum. Votis S. Sedes Apostolica eatenus porrectis, benignas ob rationes adductas praebuit aures ac sequens per S. R. C. expediri iussit decretum : STRIGONIEN. Iampridem Sacrorum Antistites una cum Clero in Hungáriáé Regno pro ipso Rege Apostolico publicas preces fundere, verum liturgico more, concupiverant, quum feria sexta in Parasceve, tum Sabbato sancto, dum cereus benedicitur. Nuper vero Emus ac Rmus Dnus Cardinalis Claudius Vaszary Archieppus Strigonien, et Princeps Primas Hungáriáé, communia quoque vota depromens, Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. peculiarium formularum schema, quoad eiusmodi liturgicam Regis mentionem humiliter subiecit, ut illas suprema auctoritate sua approbare et Hungáriáé Dioecesibus permittere dignaretur. Sanctitas porro Sua, supplicia haec vota peramanter excipiens, benigne indulgere dignata est, ut tam in Missa Praesanctifkatorum seu feria sexta in Parasceve, quam insequenti Sabbato in Benedictione Cerei, in cunctis Ecclesiis Hungáriáé, insequentes precum formulae adhiberi queant, nimirum: Feria VI. in Parasceve. Oremus et pro gloriosissimo Rege Apostolico N., at Deus et Dominus Noster det illi sedium suarum assistricem sapientiam, qua populum sibi commissum gubernet in omni iustitia et sanctitate ad divinam gloriam et nostram perpetuam pacem. Oremus. Flectamus genua. R. Levate. Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice ad Hungaricum benignus Regnum, ut et Rex iuste imperando et populus fideliter obediendo, ad gloriam tui Nominis et Regni tranquillitatem unanimi pietate conspirent. Per Dominum. Sabbato autem s. dicatur : Respice etiam ad devotissimum Regem Apostolicum nostrum N., cuius tu Dens desiderii vota praenoscens, ineffabili pietatis et misericordiae tuae munere, tranquillum perpetuae pacis accomoda, et coelestem victoriam cum omni populo suo. Per eundem Dominum. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 6. Julii i8g6. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praefect. A. Tripepi S. R. C. Secretarius. Quibus pro congrua notitia et norma significatis, dum sensus animi depromerem devotissimi, persisto Illustritatis Vrae Rmae B.-Füred, 23 Julii i8g6. Obmus famulus CLAUDIUS Card. Vaszary Princeps-Primas, Aeppiis Strig. — 5 — ig84. sz. Fundendae in liturgicis functionibus pro Rege Apostolico precum formulae.