Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
VIII. DECRETUM. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. referente infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, communia vota Emorum et Rmorum Patrum Sacris tuendis Ritibus praepositorum libenter excipiens, Festum Sancti Thomae( Episcopi Cantuariensis et Martyris ad ritum duplicem minorem pro Universa Ecclesia evehere dignatus est: illudque sub praedicto ritu in Calendario Universali et in novis editionibus Breviarii Romani deinceps inscribi decrevit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 24. Februarii i8g6. — L. f S. CAL Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praef. A. TRIPEPI, Secretarius. 1540. sz. Festum S. Thomae Cantuariensis ad ritum duplicis minoris elevatum. Beatissime Pater! Stephanus Maria Alphonsus Sonnois, Archiepiscopus Camei'acensis, ad Sedem Sanctitatis Tuae devotissime provolutus, quae sequuntur humiliter exponit. Titius medicus cum ad praegnantem graviter decumbentem vocabatur, passim animadvertebat, lethalis morbi causam aliam non subesse praeter ipsam praegnationem hoc est, foetus in utero praesentiam. Una igitur, ut matrem a certa atque imminente morte salvaret, praesto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu foetus ejectionem. Viam hanc ipse consueto inibat modo adhibitis tamen mediis et operationibus, per se atque immediate non quidem ad id tendentibus, ut in materno sinu foetum occiderent, sed solummodo, ut vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur ; quamvis proxime moriturus, utpote qui immaturus omnino adhuc esset. Iamvero lectis, quae die ig. Augusti 188g sancta sedes ad Cameracensem archiepiscopum rescripsit: »tuto doceri non posse, licitam esse quamcunque operationem directe occisivam foetus, etiamsi hoc necessarium foret ad matrem salvandam« dubius haeret Titius circa licentiam operationum chirurgicarum, quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut praegnantes graviter aegrotantes salvaret. Quare, ut conscientiae suae consulat, supplex Titius petit, utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare tuto possit. Feria IV. die 24. Julii 1895. In Congr. gener. S. R. et Univ. Inquisitionis proposita suprascripta instantia, Em. ac Rev. Domini Cardinales in rebus fidei et morum inquisitores generales, prae-1541. sz. Oraculum Congr. S. Officii tie abortu medicinali.