Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
VI. DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. R. E. PRESBYTERIS CARDINALIBUS CLAUDIO VASZARY ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI LAVRENTIO SCHLAUCH EPISCOPO MAGNO-VARADINENSI LAT. RIT. CETERISQVE VENERABILIBUS FRATRIBUS HUNGÁRIÁÉ EPISCOPIS LEO PP. XIII DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATBES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Insignes Deo aeterno grates totá Hungária singularibus cum laetitiis agendas hire vos optimo decrevistis. Deo quippe, statori providentissimo et conservatori regno-' rum, si qua unquam natio, vestra maxime referre debet vim magnam beneficiorum, non pauca iam saecula difficilesque per casus, acceptam: quibus recolendis celebrandisque beneficiis peraptum obvenit tempus, patriae vestrae natali felicissime redeunte. In eo namque estis ut annum numeretis milies imum ex quo maiores illi domicilia sedesque suas istis in regionibus collocaverunt, atque res coepit Hungarica. — Constituta sollemnia nihil dubitamus quin dignum plane exitum honestissimaeque fecundum utilitatis sint habitura. Neque enim esse ullus potest sincera caritate civis, quem non decora tangant communis patriae, et cui non acres admoveat imitandi stimulos avita rerum gestarum gloria publice revocata. Ad haec accessio nobilis fiet ex consentiente suffragio excultarum quotquot sunt gentium, quae gaudia vestra amice consociantes, regnum certe gratulabuntur aptis legibus institutisque conditum, civili prudentia et virtute bellica conservatum, multis egregie factis in hanc provectum diuturnitatem et amplitudinem. — Nobismetispis tam iuchnda accidit faustitas vestra quam quae iucundissima, nec quidquam optatius est quam vobiscum, Venerabiles Fratres, praesentes in populo vestro mente animoque versari. Facit hoc praecipue tum Nostra erga Hungáriám catholicam pecularis propensio et cura, tum vero ipsius in hanc Apostolicam Sedem atque in Nos plane studiosa voluntas, crebris significationibus declarata. Inter cetera, postremis hisce annis frequentes Hungaros Roma vidit, vobis rite ducentibus, ad sepulcra Apostolorum Principum venerabundos; vidimus Nos coram effusos, quum testimonia tidei, obsequii, amoris, communi popularium nomine, exhiberent pulcherrima. Nec defuit eis benevolentia Nostra et opportunae exhortationis alloquium, ut animos in officiis sanctae professionis confirmaremus: quamquam id consulto uberiusque praestitimus nationi universae, litteris ad vos semel atque iterum datis. 1267 . sz. Ssmi Dni lostri Leonis T. XIII. epistola ad Episcopos Hungáriáé.