Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)

— 6 b) Sacrae memoriae Pius PP. VII. ex rescripto diei 21. Martii 1815 omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui publice vel privatim beatae Mariae Virgini peculi­aria honoris obsequia in mense Maii corde saltem contrito ac devote praestaverint vel pias preces fuderint seu alios virtutis actus peregerint, indulgentiam tercentum dierum semel tantum in singulis diebus acquirendam, ac plenariam etiam indulgentiam in una eiusdem mensis die uniuscuiusque arbitrio eligenda, dummodo tamen ipsi christifideles eadem die vere poenitentes confessi ac s. communione refecti fuerint et per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis suae pie oraverint, benigne concessit et ex decreto s. congregationis indulgentiarum diei 18. Iunii 1822 in perpetuum confirmavit absque ulla brevis expeditione easdemque indulgentias animabus in purgatorio detentis applicabiles esse declaravit. Cum vero pium hoc exercitium persaepe concludatur in una ex festis diebus insequentis mensis Iunii cum generali communione et cordis oblatione, non desunt fideles, qui ea die arbitrantur plenariam acquirere indulgentiam, in qua pium absolvi­tur exercitium, quin tamen eam possint lucrari ex eo, quod iuxta praedictam con­cessionem infra mensem Maii tantum est elargita. Hinc nonnulli ecclesiastici viri enixis precibus supplicarunt Ssmum. Dominum nostrum Pium PP. IX., ut de apo­stolira benignitate dignaretur extendere hanc concessionem ita, ut eandem plenariam, semel tantum acquirendam, fideles vel infra praedictum mensem vel in primo saltem die festo mensis Iunii lucrari valeant: et facta per me infrascriptum s. Congregatio­nis indulgentiarum secretarium eidem Sanctissimo relatione, Sanctitas Sua extendit plenariam indulgentiam ad primam dumtaxat diem eiusdem mensis Iunii, ita ut omnes et singuli christifideles, pium hoc exercitium peragentes, indulgentiam plena­riam vel infra mensem Maii vel prima tantum die mensis Iunii lucrari queant, ser­vatis tamen servandis iuxta praecedentem concessionem. Praesenti futuris perpetuis temporibus valituro absque ulla brevis expeditione. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. Eatum Romae es secretaria s. congregationis indulgentiarum die 8. Augusti 1859. F. Card. ASQUINIUS, praefectus. (L. S.) A. COLOMBO, secretarius. 887. sz. Indulgentiae piis erga ss. Cor. Jesu ob­sequiis mense Junii concessae. URBIS ET ORBIS. Cum inter cetera religiosae pietatis officia ad recolendam et meditandam uberiore fructu D. N. Iesu Christi caritatem laudabilis exorta sit et multis in locis invaluerit consuetudo, qua integer mensis Iunius quotidianis devotionis exercitiis dulcissimo Eius Cordi consecratur, plurimorum fidelium supplicationes porrectae sunt Sanctissimo Domino nostro Pio PP. IX., ut pia haec exercitia peragentibus sacrarum indulgentiarum munera concedere dignaretur. Itaque Sanctitas Sua petitionibus huiusmodi benigne exceptis, ut magis magis­que iniuriae divino humani generis Redemptori in praesenti potissimum rerum ac temporum discrimine illatae reparetur, universis utriusque sexus christifidelibus, qui sive publice sive privatim peculiaribus precibus et devoti animi obsequiis in honorem Ssmi Cordis Iesu per integrum mensem Iunii quotidie corde saltem contrito vacaverint, indulgentiam septem annorum semel in singulis dicti mensis diebus lucrandam; et

Next

/
Thumbnails
Contents