Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
Cum nihilominus, eodem Benedicto XIV. fatente, incongruum videretur, ut exteri Sacerdotes ad Regularium Ecclesias, die pro festo statuta, confluentes, aliam celebrarent Missam ab illa, iisdem Regularibus concessa ; hinc factum est, ut Summi Pontifices, in ipso Beatificationis Brevi, Indultum pro Regularibus datum, ad omnes et singulos Sacerdotes in praefatis Ecclesiis celebrantes extenderent. Id autem progressu temporis consultius ac prope necessarium iudicatum est, cum novae pluresque Missae, iisdem Regularibus, seu etiam permultis particularibus Ecclesiis, quum Sanctorum, tum Beatorum indultáé sint; ne videlicet, latae super celebratione Missarum leges, aut confusionem aut facilem transgressionem paterentur; nisi et forte earundem observantia fere impossibilis fieret. Quae quidem omnia cum pluries, ac praesertim in una Romana, Dubiorum, in conventu habito die 23 Augusti 1890, perpensa fuissent; Sacra Rituum Congregatio, dilata resolutione, decrevit, ut ad omnem difficultatem penitus amputandam, certae normae hac in re universis Sacerdotibus in singulis casibus constituerentur. Idcirco in Ordinariis Comitiis ad Vaticanum subsignata die habitis, hanc generalem regulam ab omnibus servandam constituit: Omnes et singuli Sacerdotes, tam Saeculares quam Regulares, ad Ecclesiam confluentes, vel ad Oratorium publicum, Missas quum Sanctoium tum Beatorum, etsi Regularium proprias, omnino celebrent Officio eiusdem Ecclesiae vel Oratorii conformes, sive illae in Romano, sive in Regularium Missali contineantur ; exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum propriis. Si vero in dicta Ecclesia, vel Oratorio, Officium ritus duplici inferioris agatur, unicuique ex Celebrantibus liberum sit Missam de requie peragere, vel votivam, vel etiam de occurenti feria ; iis tamen exceptis diebus, in quibus praefatas Missas Rubricae Missalis Romani vel S. R. C. Decreta prohibent. Super quibus omnibus facta postmodum Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per me subscriptum Cardinalem Praefectum relatione, Sanctitas Sua sententiam eiusdem Sacrae Congregationis ratam habuit et confirmavit; Rescripta seu Decreta, tum particularia, tum etiam generalia, in contrarium facientia, suprema Auctoritate Sua penitus abrogando. Die 9 mensis Decembris anno 1895. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. A. Tripepi S. R. C. Secretarius. Antiqua disciplina liturgica, adinstar principii seu normae statuens, Missam in aliena ecclesia conformen esse debere celebrantis officio, nisi aut loci solemnitas, aut coloris diversitas aut ritus qualitas praescriberent vel permitterent cum officio ecclesiae conformitatem, evulgato praecedenti S. R. C. decreto Urbis et Orbis d. d. 9 Julii et a Beatissimo Patre 9 Decembris 1895 approbato, penitus est immutata. Laudatum etenim decretum, revocatis superioribus S. R. C. rescriptis, tum particularibus, (16. Apr. 1834. ord. s. Joann. — 24. Febr. 1890. Novarien. etc.) tum generalibus (27; Sept. 1659. Urbis et Orbis.) in contrarium facientibus, ad omnes difficultates evellendas certasque normas tradendas, antiquum ita immutavit principium