Püspöki körlevelek 1896 (Szombathely, 1897)
s. c. c. CASTRIMARIS. POSTULAM QUOAD BAPTISMI ADMINISTKATIONEM. Die 20 Januarii 1894. Episcopus Castrimaris in relatione suae Ecclesiae S. C. transmissa, haec habet in cap. De Postulatis: Inveni insuper in mea Dioecesi consuetudinem, Neapoli etiam vigentem, pueros domi baptizandi cum omnibus ritibus in Ecclesia peragendis, interdum ob sufficientes rationes, interdum etiam ob dignitatem tantum familiarum. Ego autem consilio habito cum Curato catbedralis ecclesiae, consuetudinem ad normam Ritualis Romani revocavi, baptismum domi tunc tantum indulgens, cum perjculum mortis infantis immineat, sine tamen ritibus, qui in ecclesia complendi sunt. Attamen haec agendi ratio aegre fertur, oh contrariam consuetudinem, maxime ah iis qui ex urbe Neapoli veniunt, existimoque ritus omissos in baptismo domi collate haud postea in Ecclesia compleri. Quid ergo agendum ? Ut aliquid pro recepto more breviter utrinque animadvertam praestat in primis recolere quod ex Extravagante dement, unie. h. t. prohibetur ne baptismus in aulis vel cameris, aut aliis privatis domibus conferatur, sub poenis ah Episcopo indicendis, sed in Ecclesiis, in quibus sunt, fontes ad id specialiter deputati; quod vetitum manet etiamsi ibidem baptizati postea ad sacrum fontem afferantur, ut consuetae ceremoniae ac ritus in ecclesiis celebrentur. Tantummodo in hoc exceptio duplex est, nempe primo quoad liberos Regum et magnorum principum, quibus, si isti petard, potest conferri baptismus in eorum domibus, nempe in capellis eorum vel oratoriis aqua tamen de more benedicta. Altera exceptio est si infantes absque periculo ad ecclesiam deferri nequeant, quod periculum a Glossa huius cap. explicatur nedum respectu baptizandorum, quando nempe sunt in mortis articulo, quam respectu eorum, qui illos deferre deberent ad ecclesiam. Ritual. Rom. De Bapt. cap. 8, §. 3; D’Annibale Sum. Th. mor. lib. 3, num. 437 etc; De Angelis Praei. Jar. can. lib. 3, tit. 42 n. 3. At vero in themate, si attendantur ea quae Episcopus retulit, haud rationes adessent, quae taxatíve ad veniam indulgendam ex iuris dispositione requiruntur. Re sane vera non de necessitate, cui iam a Rmo Praesule provisum est, sed de commoditate tantum agi videretur. Neque familiae nobilitatem ad ius derogandum sufficere II. 882. sz. De administratione baptismi in domibus privatis.