Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

9 sanctae Annae, quod Hierosolymae, cleri Graeci Melchitae educendi causa coeptum est, maiorem in modum favemus. In eo praeterea sumus ut Syrorum numerum in alumnis Collegii Urbaniani augeamus; utque Athanasianum Graecorum ad pristinum restituamus institutum, quod Gregorius XIII, munificus auctor, sapienter voluit, unde viri extiterunt clarissimi. Plura vero in hoc similique genere experiri Nos atque effi­cere posse, eo nunc vehementiore voluntate exoptamus, postquam, aspirante Deo, con­silium iamdiu meditatum perfecimus appellandi singulari epistola principes et populos universos ad felicem fidei divinae unitatem. Nempe inter Christianas gentes calamitose divulsas, primo loco Orientales vocare, adhortari, obsecrare contendimus, quanta maxima potuimus apostolica et paterna caritate. Inchoatam spem quotidie magis foveri periu­­cundum accidit Nobis, certumque est, opus tam salutare enixius insistere; ut, quid­quid ex Apostolicae Sedis providentia expectari possit, admodum expleamus, quum submovendis simultatis vel suspicionis causis, tum optimis quibusque reconciliationis praesidiis admovendis. — Praestaritissimum id esse existimamus, ad incolumitatem disciplinae Orientalium propriae, cui valde semper tribuimus, animum curasque adiicere. Qua in re iam Nos clericorum ephebeis earum gentium proxime conditis hanc etiam dedimus praescriptionem, dabimus eamdem condendis, ut maxima religione ritus colant et observent suos, in eisque cognitionem usumque alumni capiant. Siquidem in rituum orientalium conservatione plus inest quam credi possit momenti. Augusta enim, qua varia ea rituum genera nobilitantur, antiquitas, et praeclaro est ornamento Ecclesiae omni, et fidei catholicae divinam unitatem affirmat. Inde enimvero, dum sua praecipuis Orientis Ecclesiis apostolica origo testatior constat, apparet simul et enitet earumdem cum Romana usque ab exordiis summa coniunctio. Neque aliud fortasse admirabilius est ad catliolicitatis notam in Ecclesia dei illustrandam, quam singulare quod ei prae­bent obsequium dispares caeremoniarum formae nobilesque vetustatis linguae, ex ipsa Apostolorum et Patrum consuetudine nobiliores; fere ad imitationem obsequii lectissimi quod Christo, divino Ecclesiae auctori, exhibitum est nascenti, quum Magi ex variis Orientis plagis devecti venerunt..... adorare eumd) — Quo loco illud apte cadit ani­madvertisse, quod sacri ritus, tametsi per se instituti non sunt ad dogmatum catholi­corum evincendam veritatem eadem tamen viva propemodum exprimunt splendideque, declarant. Quapropter vera Christi Ecclesia, sicut magnopere studet ea custodire invio­lata quae, utpote divina, immutabilia accepit, ita in usurpandis eorumdem formis non­­nunquam concedit novi aliquid vel indulget, in iis praesertim quae cum venerabili antiquitate conveniant. Hoc etiam modo et eius vitae nunquam senescentis proditur vis, et ipsa magnificentius Christi sponsa excellit, quam sanctorum Patrum sapientia veluti adumbratam in effato agnovit davidico: Astitit regina a dextris tuis in vestita deaurato, circumdata varietate . . . in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus.2) Quoniam igitur haec rei liturgicae disciplinaeque orientalis iure probata varie­tas. praeter ceteras laudes, in tantum decus utilitatemque Ecclesiae convertitur, eo non minus pertineant muneris Nostri partes oportet, recte ut sit consultum, ne quid incommodi imprudenter obrepat ab occidentalibus Evangelii administris, quos ad eas gentes Christi caritas urgeat. — Rata quidem permanent quae in hoc Renedictus XIV. Decessor Noster illustris, sapienter provideque decrevit per Constitutionem Demanda­tam, in forma epistolae, die datam XXIV decembris anno MDCCXLIII. ad Patriarcham l) Matth. II. 1—2. s) Ps. XLIV.

Next

/
Thumbnails
Contents