Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

9 Haec sunt, quae normae adinstar praesentibus in adiunctis sequenda Vobiscum communicanda habuimus. Commendamus autem Vobis diligens et sanctarum Ecclesiae legum, et civilium novarum legum instructionumque studium, ut fideles Vestros et ad sacra connubia rite ineunda dirigere, et in Sacramenti matrimonii effectibus civilibus, salva religione obtinendis inviare possitis. Restat, ut Vobis uberrimam adprecemur Dei gratiam, quatenus difficillimo hoc rerum nostrarum cursu, Nobis ducibus, Vestrarum, creditarumque Vobis animarum aeternam salutem quo maiori zelo operemini. Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Arnen.1) Datum Budapestini ex conferentiis nostris 31-a Augusti et 1-a Septembris anno salutis 1895. asservatis. Claudius m. p., Cardinalis AEppus Strigo­­niensis. Laurentius m. p., Cardinalis Eppus Magno- Varadinensis. Georgius m. p., Archi-Episcopus Colocensis et Bácsiensis. Victor m. p., Archi-Episcopus et Metropolita Alba-Iuliensis et Fogarasiensis. Joannes m. p., Episcopus Jaurinensis. Michael m. p., Episcopus gr. rit. cath. Magno-V aradinensis. Ferdinandus m. p., EppusQuinqueecclesiensis. Constantinus m. p., Episcopus Vaciensis. Joannes m. p., Episcopus Szamosujváriensis. Franciscus m. p., Episcopus Transsilvan. Cornelius m. p., Episcopus Sabariensis, Joannes m. p., Episcopus Eperiesiensis. Emericus m. p., Episcopus Nitriensis. Sigismundus m. p., Episcopus Cassoviensis. Julius m. p., Episcopus Szathmáriensis. Carolus m. p. Episcopus Veszprimiensis. Alexander m. p., Eppus Csanádiensis. Philippus m. p., Episcopus Albaregalensis. Julius m. p., Eppus Munkácsiensis. Paulus m. p., Episcopus Szepesiensis. Carolus m. p., Episcopus Neosoliensis. Hippolytus m. p., Archiabbas S. Montis Pannoniae. Joannes Szekeres m. p., Vicarius Capitularis Rosnaviensis. Petrus Pap m. p., Vicarius Capitularis Lugos. 9 Ephes, 6. 24.

Next

/
Thumbnails
Contents