Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

Venerabiles Fratres et Filii Dilectissimi! Iniuriosa in sanctam fidem Ecclesiamque nostram lex de infausto illo instituto, quod matrimonium vocant civile, lata, non obstantibus nostris, virorumque Catholi­corum nobiscum causam Ecclesiae in Comitiis defendentium, conaminibus cunctis, die 18-a Decembris a. 1894., quemadmodum in nostris 5-a Januarii a. c. ad Vos datis litteris ingemuimus, publicis illata tabellis, proh dolor, die 1-a Octrobris a. c. a potestate civili executioni mandabitur. Nos quidem pro grandi, quod a Domino accepimus, officio responsionisque onere, firmo constantiquc animo pergemus una Vobiscum, cumque fidelibus nostris omnem, quam divina humanaque lex praebet permittitque, operam impendere, ut suus christiano coniugio restituatur honos, et Ecclesiae fideique nostrae sarta tectaque reddantur iura; nihilominus, stantes firmiter iis omnibus, quae in litteris 5-a Januarii a. c. ad Vos datis solemniter enuntiavimus, et Vos fidelesque Vestros hortati sumus, interea nostri muneris esse duximuSj prae­sentibus in adiunctis, ne fideles nostrae crediti sollicitudini, sive aeternae suae salutis, sive huius vitae bonorum capiant ex illa lege detrimentum, Vos, qui in vigiliarum curarumque nostrarum vocati estis partem, Antistitum aliarum regionum vestigia sequentes, convenienti munire instructione, cum quoad legem istam, tum quoad alteram ei nexam, aeque mox exequendam, de matriculis civilibus. I. Observanda quoad matrimonium, quod vocant civile. 1. Imprimis et ante omnia strictissimi Vestri erit officii, fideles in sacris concionibus, catechesibus, omnique alia data occasione, in communi quoque vitae com­mercio, zelo fatigari nescio docere sanctam fidem catholicam de Sacramento matrimonii,

Next

/
Thumbnails
Contents