Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

3 sceptrum orthodoxae fidei, prout idem collaudavit doctor1, praestitit illa valuitque: quae fuit ejus non intermissa cura ut fides catholica perstaret firma in populis atque integra et fecunda vigeret. Complura in hoc sunt satisque cognita monumenta rerum, miris praeterea modis nonnunquam declarata. Quibus maxime temporibus locisque dolendum fuit, fidem vel socordia elanguisse vel peste nefaria errorum esse tentatam, magnae Virginis succurrentis benignitas apparuit praesens. Ipsaque movente, roborante, viri extiterunt sanctitate clari et apostolico spiritu, qui conata retunderent improborum, qui animos ad christianae vitae pietatem reducerent et inflammarent. Unus multorum instar Dominicus est Gusmanus, qui utraque in re elaboravit, marialis Rosarii confisus ope, feliciter. Neque dubium cuiquam erit, quantum redundet in eam dem Dei Genitricem de promeritis venerabilium Ecclesiae Patrum et Doctorum, qui veritati catholicae tuendae vel illustrandae operam tam egregiam dederunt. Ab ea namque, sapientiae divinae Sede, grato ipsi fatentur animo copiam consilii optimi sibi defluxisse scribentibus; ab ipsa propterea, non a se, nequitiam errorum esse devictam. Denique et Principes et Pontifi­ces romani, custodes defensoresque fidei, alii sacris gerendis bellis, alii sollemnibus decretis ferendis, divinae Matris imploravere nomen, nunquam non praepotens ac propitium senserunt. — Quapropter non vere minus quam splendide Ecclesia et Patres gratulantur Mariae: Ave, os perpetuo eloquens Apostolorum, Fidei stabile firmamentum, propugnaculum Ecclesiae immotum2; Ave, per quam inter unius, sanctae, catholicae atque apostolicae Ecclesiae cives descripti sumus3] Ave, fons divinitus scaturiens, e quo divinae sapientiae fluvii, purissimis ac limpidissimis orthodoxiae undis defluentes, errorum agmen dispellunt4; Gaude quia cunctas haereses sola interemisti in universo mundo. Ista quae Virginis excelsae fuit atque est pars magna in cursu, in proeliis, in triumphis fidei catholicae, divinum de illa cpnsilium facit illustrius, magnamque in spem bonos debet omnes erigere, ad ea quae nunc sunt in communibus votis. —­­Mariae fidendum, Mariae supplicandum! Ut enim Christianas inter nationes una fidei professio concordes habeat mentes, una perfectae caritatis necessitudo copulet voluntates, hoc novum exoptatumque Religionis decus, sane quam illa poterit virtute sua ad exitum maturare. Ecquid autem non velit efficere, ut gentes, quarum maximam coniunctionem Unigena suus impensissime a Patre flagitavit, quasque per unum ipse baptisma ad eamdem hereditatem salutis, pretio immenso partam, vocavit, eo omnes in admirabili eius lumine contendant unanimes ? Ecquid non impendere ipsa velit bonitatis providentiaeque, tum ut Ecclesiae, Sponsae Christi, diuturnos de hac re labores soletur, tum ut unitatis bonum perficiat in Christiana familia,' quae suae maternitatis insignis est fructus? — Auspiciumque rei non longius eventurae eä videtur confirmari opinione et fiducia quae in animis piorum calescit, Mariam nimirum felix vinculum fore, cuius firma lenique vi, eorum omnium, quotquot ubique sunt, qui diligunt Christum, unus fratrum populus fiat, Vicario eius in terris, Pontifici romano, tamquam communi Patri obsequentium. Quo loco sponte revolat mens per Ecclesiae fastos ad priscae unitatis nobilissima exempla, atque in memoria Concilii magni Ephesini libentior subsistit. Summa quippe consensio fidei et par sacrorum communio quae Orientem atque Occidentem 1 2 3 4 5 1 Ib. 2 Ex himno Graecor. xixánotog. 3 S. Ioannes Damasc. or. in annunc. Cei Genitricis, n. 9. 4 S. Germanus constantinop. or. in Deip. praesentatione, n. 14. 5 In off. B. M. V.

Next

/
Thumbnails
Contents