Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

IW ír U' VII. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABEXTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Adiutricem populi christiani potentem et clementissimam, Virginem Dei Matrem, dignum est et magnificentiore in dies celebrare laude et acriore fiducia implorare. Siquidem argumenta fiducise laudisque auget ea varia beneficiorum copia, quee per ipsam affluentior quotidie in commune bonum longe lateque diffunditur. Nec beneficentiae tantae profecto a catholicis officia desunt deditissimae voluntatis; quum, si unquam alias, his nimirum vel acerbis religioni temporibus, videre liceat amorem et cultum erga Virginem beatissimam excitatum in omni ordine atque incensum. Cui rei praeclaro sunt testimonio restitutae passim multiplicataeque in eius tutela sodalitates; eius nomini augusto splendidae dedicatae aedes; peregrinationes ad sacratiora eius templa actae frequentia religiosissima; convocati coetus, qui ad eius gloriae incrementa deliberando incumbant; alia id genus, per se optima fausteque in futurum significantia. Atque id singulare est Nobisque ad recordationem periucundum, quemadmodum multiplices inter formas eiusdem pietatis, iam ROSARIVM MARIALE, ille tam excellens orandi ritus, in opinione et consuetudine latius invalescat. Id Nobis, inquimus, periucundum est, qui, si partem curarum non minimam promovendo Rosarii instituto tribuimus, probe vide­mus quam benigna optatis Nostris adfuerit exorata Regina coelestis: eamque sic Nobis confidimus adfuturam, ut curas quoque aegritudinisque lenire velit quas proximi allaturi sunt dies. — Sed praecipue ad regnum Christi amplificandum uberiora Nobis adiumenta ex Rosarii virtute expectamus. Consilia quae studiosius in praesentia urgemus, de reconciliatione esse dissidentium ab Ecclesia nationum, baud semel ediximus: simul professi, felicitatem eventus, orando obsecrandoque divino Numine, maxime quaeri oportere. Id etiam non multo antehac testati sumus quum per solemnia sacrae Pentecostes, peculiares preces in eam causam divino Spiritui abhibendas commendavimus: cui commendationi magna ubique alacritate obtemperatum est. At vero pro gravitate rei perarduae, proque debita omnis virtutis constantia, apte facit hortamentum Apostoli: Instate orationi1-,) eo vel magis quod tali instantiae precandi suavius quoddam incita- *) *) Col. IV, 2. 2216. sz. Epistola en­­cyclica S. S. D. N. Leonis XIII. de Rosario Ma­­riali.

Next

/
Thumbnails
Contents