Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)

Consociatio, quanta maxima possit, capiat incrementa. Pro certo enim habemus fore, ut multo plures dent ei libenter nomen et largam pro facultate conferant stipem, si per vos plane perspexerint quae sit eiusdem praestantia et quam dives spiritualium bono­rum copia, quantaque inde rei Christianae emolumenta sint in praesens optimo iure spe­randa. Id certe homines catholicos debet movere penitus, quum noverint nihil se posse Nobis facere tam gratum, neque sibi Eclesiseque tam salutare, quam sic votis obse­cundare Nostris, uti tribuere studiose certent, unde ea, quae Orientalium bono Ecclesia­rum constituimus, re ipsa convenienter feliciterque praestemus. At Deus, cuius unice agitur gloria in Christiani nominis amplificatione et in sancta eiusdem fidei ac regiminis coniunctione, Nostris benignissimus adspiret desideriis, faveat coeptis: eius autem le­ctissimorum munerum auspicem, vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et Clero populo­que vestro Apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXIV. decembris anno MDCCCXGIV, Pon­tificatus Nostri decimo septimo. LEO PP. XIII. Ex S. Poenitentiaria Apostolica. 553. sz. Responsum S. Poeniten-Nullitate laborat executio dispensationum matrimonialium si fiat antequam Curia exceperit Apostolicum Documentum. Eme. et Eme. Princeps. Notum est quod dispositione juris (Cap. 12. De Appellationibus, *Conc. Trid. Sess. XII. Cap. V. de Ref.) Ordinarius Dioecesanus nullam habet jurisdictionem ut exe­­cutioni mandet Brevia Apostolica super dispensationibus matrimonialibus, priusquam habuerit documentum originale. His positis, Episcopus Nicoterin. et Tropien. humiliter E. V. Rmam deprecamur ut dignetur sequentia quaesita solvere: 1. Applicaturne haec canonica dispositio etiam iis dispensationibus matrimoni­alibus, quas, vix ac conceduntur, Ordinario manifestat Expeditionarius Apostolicus in Urbe commorans? 2. Quid faciendum si hodiernus Episcopus invenit quod nonnulla matrimonia, in urgentissimis casibus contracta fuerunt post monitionem Expeditionarii et antequam Curia recepisset Breve originale, dum partes in bona fide versantur. Sacra Poenitentiaria,mature perpensis expositis, respondet: Ad 1. Affirmative Ad 2. Opus esse nova dispensationum executions. Datum Romae in S. Poenitentiaria die 15. Ian. 1894. N. AVERARDIVS, S. P. Reg. V. Can. LUCCHETTI S. P. Secrius. tiariae Aposto­­licae de execu­­tione dispen­sationum matrimonia­lium, si flat ante aposto­licum docu­mentum exceptum. BEATISSIME PATER. 000. sz. In quibusdam ecclesiis Fratrum Praedicatorum invaluit consuetudo recitandi vel canendi processionaliter singulas SSmi Rosarii decades coram singulis mysteriis, quorum historia vel in pariete sparsim vel in tabulis depicta est. Cum autem haec pia S. Congreg. Indulg. deci­sio de recita­tione Rosarii R. M. V.

Next

/
Thumbnails
Contents