Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)
3 modo casibus licitum erit, ubi cautelis pro ineundo mixto matrimonio ab Ecclesia praescriptis per omnia satisfactum, simul vero sufficiens causa dispensationis praesto fuerit. Juvat cautelas lias, quae sunt sequentes, in mentem revocare: a) universae prolis in sanctitate catholicae religionis educatio; b) liberum religionis exercitium per partem acatholicam parti catholicae adpromissum; c) intentio partis catholicae persuadendi parti acatholicae veritatem fidei catholicae; d) seria promissio utriusque sponsi de non adeundo fine matrimonii acatholico fano, sive ante, sive posi copulationem ritu catholico peractam. Ex his cautelis autem primae praecipua ratio habenda erit eo, quod liberae parentum in mixto matrimonio viventium quoad religionem prolium dispositioni lex novellaris de religione prolium sonans (1894. art. XXXÍÍ.) e parte solummodo faveat et liberam dispositionem, cum effectu iuris civilis, circa religionem prolium, nupturientibus solummodo ante actum matrimonii sic dicti civilis, non autem etiam post hunc actum (§. 1.) addicat. Propterea parochi in eo erunt, ut partes matrimonium mixtum inire insistentes conventionem, in sensu legis praecitatae, circa nasciturae universae prolis in religione catholica educationem ante actum matrimonii civilis, servatis praescriptis formalitatibus, ineant, et pro dispensatione in mixta religione nonnisi tunc recurrant, quando conventionem istlianc litteralem prae manibus habuerint, reflexione alioquin ad recursum talem, cui haec conventio advoluta non fuerit, futura nulla. Et hoc quidem quoad ordinarios casus valebit. In extraordinariis autem casibus, ubi procurandae talis conventionis impossibilitas iuridica (quando coniuges mixtae religionis initio mero actu civili contenti postea matrimonium ritu catholico iungere anhelarent), vel moralis (quando partem acatholicam ab ineunda litterali conventione metus exhaereditationis deterreret) obtinuerit, parochi adjecta fide de morali certitudine fore, ut partes datam quoad universam prolem catholice educandam promissionem haud sint violaturi, casus hos Ordinariatui substernant, huius pro rerum adjunctis resolutionem praestolaturi. Et haec quidem quoad cautelas in tuto collocandas attigisse sufficiat. Cautelas has, ceu indispensabiles, circa procedúrám in contrahendis matrimoniis mixtis summi esse momenti, nemo est, qui ignoret, cum simul sumtae sint dispensationis in mixta religione impetrandae coni itio, sine qua non. 6. Matrimonia Christianorum, sive pure inter catholicos, sive pure inter acatho- licos, sive mixtim, ast solummodo civiliter inita in foro ecclesiastico ob clandestinitatem pro nullis et irritis habenda venient, proinde in casu conversionis, antequam talium in sinum ecclesiae receptioni locus dari posset, prius matrimonium in facie ecclesiae solennizari debebit. 7. Duplicata matricarum Baptisatorum, Defunctorum et Copulatorum imposterum per parochos ultro quoque exaranda et fine custodiae in archivo dioecesano reponenda, quotannis termino praestituto ad Officium dioecesanum promovenda venient. 8. Extractus matriculares erga requisitionem Jurisdiction um vel partium privatarum parochi imposterum quoque extradabunt, etiamsi hos extractus scopo contrahendi