Püspöki körlevelek 1895 (Szombathely, 1896)
XI EX REGESTIS S. R. C. i Rmus Dom. Dom. Valerianus Sebastiani ex Praelatis Romanis, qui Comitatui praeest pro festis iubilaribus S. Ioseph Ecclesiae catholicae Patroni in Urbe instituto, a Summo Pontifice Leone XIII benedicto, sub protectione et directione Emi Card. Parocchi Sanctitatis Suae vices agentis, ab Eadem Sanctitate Sua humiliter postulavit: ut Dominica tertia Adventus vertentis anni, quinto ac vicesimo redeunte, a primo quo inclytus Patriarcha totius catholici Orbis declaratus fuit Patronus, solemnia Missarum in illius honorem decantari possent in omnibus Ecclesiis, in quibus antea aliqua praemittatur per analogas preces praeparatio. Haec autem consistit in aliquibus piis exercitiis, aut per septem hebdomadas continuatis in singulis quartis feriis uniuscuiusque hebdomadae, aut per sacrum novendiale, aut saltem per solemne triduum. Petiit insuper praedictus Orator, ut in omnibus Missis privatis, quae in omnibus singulisque Ecclesiis celebrantur, fieri possit eadem Dominica s. dicti Patroni commemoratio. Supplici libello sequenti Decreto responsum est: URBIS ET ORBIS. SSmus Dominus Noster, has preces ab infrascripto Sacrorum Rituum Gongnis Secretario relatas, et amplissimo commendationis officio Emi et Rmi Domini Cardinalis in Urbe Vicarii communitas peramanter excipiens, benigne indulgere dignatus est: I. Ut Dominica tertia sacri Adventus, hoc anno tantum in cunctis Urbis et Orbis Ecclesiis, ubi pia exercitia in precibus enuntiata peragentur, unica Missa votiva solemnis de Patrocinio S. Ioseph, Deiparae Virginis Sponsi, cum Gloria et Credo cantari valeat; dummodo non occurrat Duplex primae classis, neque omittatur Missa Conventualis aut Parochialis, Officio diei respondens, ubij onus adsit eam celebrandi. II. Ut memorata Dominica in singulis Missis lectis ubique terrarum, non occurrente duplici primae classis, addatur Commemoratio eiusdem S. Ioseph per orationes ex Missa Patrocinii desumptas, servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 12 Augusti 1895. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. Aloisius Tripepi, Secret. 2855. sz. )e festis jubilaribus S. Josephi celebrandis.-L