Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)
2 1423. sz. De patrino haeretico non admittendo. De testimonio circa obitum alterius Conjugis. 1424. sz. »Confraternitas Sacerdotum Adoratorum« a nt, Papság figyelmébe ajánltatik. Az egyesület alapszabályai a körlevélhe2 mellékeltet-1. In aliqua paroecia Hungáriáé accidit ut mater a fide catholica apostataverit, quia parochus in baptisanda ejusdem prole patrinam haereticam, inhaerendo legibus Ecclesiae rejecerit: quum vero, ex declaratione S. Poenitentiariae die 10 Dec. 1860, notorie censuratus ad munus patrini admitti possit, si ex ejus rejectione gravia damna imminere videantur; quaeritur utrum haec declaratio etiam ad patrinos haereticos extendi possit, an vero praestet, sicut nonnulli volunt, in hujusmodi casibus difficilibus baptismum sine patrino administrare. t 2. Supremae sacrae Congregationis Instructio ad probandum obitum alicujus conjugis, n. 4. „ne conjux alias nuptias inire peroptans vitam caelibem agere cogatur, etiam unius testimonium absolute non respuit“ ; quaeritur utrum etiam testimonium ipsius conjugis juratum in defectu aliorum adminiculorum sufficere valeat eum in finem, ut conjux ad novas nuptias admitti possit. S. Rom. et univ. Inquisitio, feria IV. die 3 Maii 1893. Ad I: Negative, et praestare ut baptismus conferatur sine patrino, si aliter fieri non possit. Ad II: Ordinarius recurrat in casibus patricularibus. Illustrissime ac Reverendissime Domine! Gravissimis nostris temporibus Deus Omnipotens in benignissima sua providentia novis consulit Ecclesiae sui Unigeniti mediis efficacissimis, et effundit abundantissime in membra Christi Spiritum Sanctum, Vivificantem, . ut ubique terrarum orbis catholici clerum et populum fidelem ad novam et alacriorem vitam ' ex fide agendam excitet et juvet. Medium ad fovendam vitam sacerdotalem aptissimum Spiritus Sanctus Ecclesiae i inter cetera etiam in illa Confraternitate propinat, cujus sodales Sacerdotes Adoratores ; ideo vocantur, quia ad iugem adorationem Tremendi ac Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti speciali officio seraet obligant. nek. Humillime infrascripti moderatores piae hujus Oonfraternitatis, ut opus hoc praestantissimum latius propagetur, supplices ad Illustritatem Vestram accedimus ima cum reverentia petentes, ut Illustritas Vestra pium hoc opus, de quo nota reverenter advoluta fusius tractat, Sacerdotibus sapienti Suae Gubernationi subjectis benignissime commendare, notamque praefatam typis impressam, in pluribus exemplaribus hodie aeque a nobis Illustritati Vestrae humillime subiratam illis singulis dividi gratiose disponere dignetur. Deus Omnipotens, Dominus Noster Jesus Christus, in Sanctissimo Sacramento absconditus retribuat lllustritati Vestrae omnem curam Operi nostro clementissime impendendam ! Precibus nostris humillime iteratis in osculo sacrarum manuum debita cum reverentia persistimus. Viennae die 19-ma Maii 1894. Harka, Comitatus Sopron, die 26-ta Maii 1894. Illustritatis Vestrae devotissimi servi Carolus Krasa Coop. Vindobonae, parochia Altlerchenfeld, Director pro Austro-, Hutigarica Monarchia. Josephus Nagy m. p. parochus in Harka et inodorator Confratern. Sacerdotum Adoratorum in regno Hungáriáé.