Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

IY. Nuper redditae sunt mihi litterae Emmi ac Rvmi Domini Cardinalis Principis- Primatis Regni, sequentis tenoris : Nr. 120. Illustrissime ac Rssme Domine Episcope ! Domine in Christo Frater peculiariter Colendissime! Apud Sanctissimum Dnum Nrum Leonem XIII. Pontificem Maximum eatenus humillime factus sum supplex, ut „cum Decreta S: Congregationis S. Officii dato 28. Aug. 1888. et 81. Maji 1892. etiam ad Dioeceses Pegni Hungáriáé pertineant, omnibus et singulis Pegni Episcopis facultatem absolvendi a censura, in quam fideles coram acatholico ministro matromonium contrahere audentes miserabiliter incidunt, pro foro poenitentiae ita concedere dignetur, ut ea omnibus Confessariis, quibus opportunum duxerint, pro eodem foro subdelegari etiam habitualiter valeant.“ Ad quas humillimas meas preces de 15. Decembris 1893. rescriptum mihi est: „Sacra Poenitentiaria de speciali et expressa Apostolica Auctoritate Rmo in Chto Patri S. R. E. Cardinali Archiepiscopo Strigoniensi caeterisque Venerabilibus in Christo Patribus Hungáriáé Episcopis benigne indulget juxta preces, durantibus facultatibus Ipsis pro foro interno concessis.“ Datum Romae in S. Poenitentiaria die 15. Dec. 1893. Haec pro notitiae statu et congruo usu cum Illustritate Vestra communicando aestimatissimis fraternis affectibus commendatus peculiari cum cultu persisto Budapestini, die 30. Januarii 1894. Illustritatis Vestrae obligatmus servus et Frater in Christo Claudius m. p., Card. A.-Eppus. Facultatem testibus his litteris mihi delegatam omnibus Confessariis pro Dioecesi mea adprobatis praesentium vigore in Domino habitualiter subdelego, quapropter opus non erit, ut Confessarii pro hac facultate distinctim in casibus particularibus ad me recurrant, verum in eadem absolutione suis fidelibus elargienda nec sint nimis faciles, quin imo tam im suis ad populum dicendis S. Sermonibus, quam et in S. poenitantiae tribunali eo conatus suos convertant, ut fideles suos non tantum a contrahendis mixtis matrimoniis, sed in pri­mis ab illis coram ministro acatholico ineundis omni meliore modo, attamen cum charitate et pastorali prudentia deterreant. 1422 sz. Facultas ab­solvendi a censura eos qui coram ministro aca­tholico matri­monium con­trahunt, ha­bitualiter subdclegatur.

Next

/
Thumbnails
Contents