Püspöki körlevelek 1894 (Szombathely, 1895)

— 2 Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis discutiendum; posteaquam diversae ea de re a viris in Rubricarum scientia peritis habitae fuerunt sententiae, elucubrationibus multa eruditione exornatis. Quibus omnibus praelo cusis, communicatisque una cum voto praefati S. Fidei Promotoris, in Ordinario Sacrorum Rituum Congregationis Coetu, subsignata die ad Vati­canum coadunato, a me infrascripto Cardinali, eidem Sacrae Congregationi Praefecto et Relatore, sequens Dubium propositum fuit, videlicet: An festa secundaria Domini, B. Mariae Virg., Angelorum, Ss. Apostolorum, aliorumque Sanctorum praeferenda sint festis Primariis eiusdem ritus et classis, sed minoris personalis dignitatis, tam in occursu, quam in concursu, et in eorumdem repositione ? Itaque Emi ac Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, mature perpensis rationibus tum a memoratis viris, tum a R P. D. Promotore S. Fidei adductis, ita rescri­bendum censuerunt: In voto R. P. D. Promotoris Fidei, nimirum : Festa Primaria, utpote solemniora, aliis secundariis in casu praeferenda esse tam in occursu quam in con­cursu, ad formam Rubricae X. de Translatione festorum n. 6. Quod si eadem festa trans­ferri contingat, in illorum repositione servetur ordo praescriptus in memorata Rubrica n. 7; et fiat catalogus festorum, quae uti Primaria, vel secundaria, retinenda sunt. Die 27. Iunii 1893. Demum his omnibus Sanctissimo eidem Domino Nostro relatis per me ipsum infrascriptum Cardinalem Praefectum, Sanctitas Sua sententiam eiusdem Sacrae Congrega­tionis ratam habuit, et confirmavit, iussitque ita, et non aliter Rubricarum praescripta hac in re esse interpretanda : Rescripta, seu Decreta, tum generalia tum particularia, in contrarium facientia suprema auctoritate sua penitus abrogando. Die 2 Iulii, anno eodem. CAIETANUS Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefectus. VINCENTIUS NUSSI, S. R. C. Secretarius. b) Quoad Catalogum festorum pri mariorum el secundario­rum. DECRETUM GENERALE Iuxta Decretum diei 2 Iulii nuper elapsi, quum a me infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, et Relatore in Ordinariis Comitiis, subsignata die ad Vaticanum coadunatis, proposita fuerit approbanda Catalogus Festorum, quae uti pri­­t maria vel secundaria retinenda sunt; Emi et Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus prepositi, audito voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara S. Fidei Promotore, ita rescribere rati sunt: AFFIRMATIVE ; evecto ad ritum Duplicis Maioris, in Kalendario universali, festo Dedicationis Basilicae Ssmi Salvatoris, si Sanctissimo placuerit. Catalogus vero ita se habeat. FESTA PRIMARIA. IN CALENDARIO UNIVERSALI §. 1. Duplicia Primae Classis. Nativitas Domini. Epiphania Domini. Pascha Resurrectionis. Ascensio Domini. Pentecostes. Festum Corporis Christi.

Next

/
Thumbnails
Contents