Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

indigere noverint: alias deinde aut S. Sedi, aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus aliarum dioeceseon, dummodo sibi noti sint, omnique exceptione maiores, et legitima documenta edant inter praefixum congruum tempus quibus de exacta earumdein satisfactione constet. Denique, revocatis quibuscumque induitis et privilegiis usque nunc concessis quae praesentis decreti dispositionibus utcumque adversentur, S. Congregatio curae et officio sin­gulorum Ordinariorum committit, ut praesens decretum omnibus ecclesiasticis suae iurisdic­­tioni subiectis, aliisque quorum ex praescriptis interest, notum sollicite faciant, ne quis in posterum ignorantiam allegare, aut ab huius decreti observantia se excusare quomodolibet possit: et insuper ut sive in sacra Visitatione sive extra sedulo vigilent, ne abusus hac in re iterum inolescant. Facta autem de his omnibus relatione SSmrao D. N. Leoni P.P. XIII per infra­­scriptum S. Congregationis Praefectum, Sanctitas Sua hoc Emmorum Patrum decretum ratum habuit confirmavit atque edi mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibus. Datum Romae, die 25 Mai 1893. ALOYSIUS Card. E.pus Sabinensis Praefectus. L. SALVATI Secretarius. DECRETUM S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE PRO NEGOTIIS RITUS ORIENTALIS. In variis catholici orbis regionibus, in quibus diversorum rituum fideles permixti inveniuntur, deplorandum sane est saepe saepius nonnullus proprii ritus Ecclesia et sacer­dote destitutos manere. Ex quo fit ut quidam ex illis propriae devotioni satisfacere, nec non christianae vitae fervorem per Sacramentorum frequentiam conservare et augere desi­derantes, ex difficultate S. Communionem sumendi in proprio ritu, a S. Sede privilegium communicandi in ritu alieno etiam extra casus a iure permissos continuo expostulent ; alii vero quam plurimi propter eamdem rationem inducantur potius ad diuturnam Sacramentorum incuriam cum maximo eorum vitae spiritualis detrimento. Hisce recursibus ac malis effectibus permota haec S. Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus Orientalis per opportunum aliquod ac salutare remedium iisdem occurrere voluit. Hinc, de consilio Emmorum Patrum praedictae S. Congregationis, SS. D. N. Leo PP. XIII, referente R. P. D. Augustino Archiep. Larissensi S. Congregationis de Prop. Fide Secretario in Audientia diei 2 Iulii anni 1893 sequens decretum edi et expediri mandavit: nimirum Quo utilius frequentia promoveatur SS. Sacramentorum, quae efficacissima sunt media a Christo Domino instituta ad procurandam salutem animarum, et quo opportunius duplex illud praedictum inconveniens de medio tollatur, omnibus fidelibus cuiuscumque ritus, sive latini, sive orientalis, degentibus in locis, in quibus non sit ecclesia aut sacerdos proprii ritus, facultas in posterum a S. Sede conceditur SS. Communionem, non modo in articulo mortis et pro paschali praecepto adimplendo, sed etiam quovis tempore devotionis gratia, iuxta ritum Ecclesiae existentis in praedictis locis, dummodo catholica sit, recipiendi. Rmmis Ordinariis committitur officium ut praesentis decreti notitiam ad suum quisque populum pervenire faciat. Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congnis die 18 Augusti 1893. PRO EMMO CARD. PRAEFECTO f F. AUGUSTINUS ARCHIEP. LARISSEN. ALOISIUS YECCIA Secretarius. 2225. sz. Decretum de Communione in ritu alieno permissa. . i I t Í T I

Next

/
Thumbnails
Contents