Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

sí non penitus excidunt, at enervantur tamen, ut vitae malis abiecte cedant miserabiliterque succumbant. — In hoc etiam discrimine, plurimum quidem opis ad spiritus roborandos (tanta exempli auctoritas est) ex mariali Rosario expectari licet; si dolentia, quae vocan­tur, mysteria, vel a primis puerorum aetatulis, ac deinceps assidue, tacita suavique con­templatione versentur. Videmus per ea Christum, auctorem et consummatorem Fidei nostrae, coepisse facere et docere; ut, quae genus nostrum de laborum dolorumque perpessione docuisset, eorum in ipso exempla peteremus, et ita quidem ut, quaecumque difficiliora per­pessu sunt, ea sibi ip<e toleranda magna voluntate susceperit. Maestitia videmus confectum, usque eo ut sanguine totis artubus, veluti sudore, manaret. Videmus vinculis, latronum more, constrictum; iudicium pessimorum subeuntem; diris, contumeliis, falsis criminibus impetitum. Videmus flagellis caesum; spinis coronatum; suffixum cruci; indignum habitum qui diu viveret, dignum qui succlamante turba periret. Ad haec, Parentis sanctissime aegritudinem reputamus, cuius animam doloris gladius, non attigit modo, sed pertransivit, ut mater dolorum compellaretur et esset. — Virtutis tantae specimina qui crebra cogita­tione, non modo oculis, contempletur, quantum ille profecto calebit animo ad imitandum! E'to ei quidem maledicta tellus et spinas germinet ac tribidos, mens aerumnis prematur, morbis urgeatur corpus; nullum erit, sive hominum invidia, sive irä daemonum, invectum malum, nullus publicae privataeque calamitatis casus, quae non ille evincat tolerando. Hinc illud recte, Facere et pati fortia Christianum est; Christianus etenim, quicumque habeatur merito, Christum patientem non subsequi nequaquam potest. Patientiam autem dicimus, non inanem animi ostentationem ad dolorem obdurescentis, quae quorumdam fuit veterum phi­losophorum ; sed quae, exemplum ab illo transferens qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta *, ab ipsoque opportuna gratiae exposcens auxilia, perpeti aspera nihil renuat atque etiam gestiat, perpessionemque, quantacumque ea fuerit, in lucris ponat. Habuit catholicum nomen, ac sane habet, doctrinae huius discipulos praeclarissimos, complures ubique ex omni ordine viros et feminas, qui, per vestigia Christi Domini, iniu­­rias acerbitatesque omnes pro virtute et religione subirent, illud Didymi, re magis quam dicto, usurpantes: Eamus et nos, et moriamur cum eo2. — Quae insignis constantiae facta etiam atque etiam multiplicentur splendide, unde praesidium civitati, Ecclesiae virtus auge­scat et gloria! Tertium malorum caput, cui quaerenda est medicina, in hominibus maxime apparet aetatis nostrae. Homines enim superiorum temporum, si quidem terrestria, vel vinosius, adamabant, fere tamen non penitus aspernabantur caelestia: ipsi ethnicorum pru­­dcntiores, hanc nobis vitam hospitium esse, non domum, commorandi diversorium, non habitandi, datum docuerunt. Qui nunc vero sunt homines, etsi Christiana lege instituti, fluxa praesentis aevi bona plerique sic consectantur, ut potiorem patriam in aevi sempiterni beatitate, non memoria solum elabi, sed extinctam prorsus ac deletam per summum dedecus velint; frustra commonente Paulo: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus3. Cuius rei explorantibus causas, illud in primis occurrit, quod multis persuasum sit, cogitatione futurorum caritatem dirimi patriae terrestris reique publicae prosperitatem convelli: quo nihil profecto odiosius, ineptius nihil. Etenim non ea sperandarum natura est rerum, quae mentes hominum sibi sic vindicent, ut eas a cura omnino avertant praesentium bonorum; quando et Christus regnum Dei edixit quaerendum, primum id quidem, at non ut cetera praeteriremus. Nam usura praesentium rerum, quaeque inde honestae habentur i Hobr. XII, 2. 3 Ioann. XI, 16. 3 Hebr. XIII, 14.

Next

/
Thumbnails
Contents