Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)
5 aggravant, hanc suo victam pondere ad ima de caelestibus mergant“ l. — Illud etiam volumus, excitari a vobis qui curiis praesunt, ut ecclesiarum suarum peculium religiose custodiant diligentissimeque administrent: si qua vero et hoc in genere minus recta insederint, vos item aptam curationem pro munere admovete. — Praeterea valde opportunum censemus, studiosam a Clero conferri curam, ut quae istic sunt Sodalitates seu Confraternitates laicae in pristinum decus revirescant. Nempe de ea re agitur, quae non minus earumdem Sodalitatum, quam publicum spectet religionis bonum. Ut enim cetera omittamus, plurimum sane adiumenti vobis cleroque vestro talia Sodalitia afferre possunt, quum in excolendo ad pietatem, ad Christianam vitam populo, tum etiam in firmanda salutari illa, quam tantopere expetimus, animorum voluntatumque consensione. Demum de iis omnibus, quae vel ad religionis fideique avitae tutelam, vel ad institutorum catholici nominis incrementum, vel etiam ad Cleri utriusque disciplinam pertinent, optimum sane saluberrimnmque fore arbitramur, Venerabiles Fratres, si consilia identidem inter vos conferre consueveritis, ea communi iudicio decreturi, quae vel necessaria vel magis opportuna dignoveritis. Futurum confidimus ut universi ex Hungária catholici homines, tam plena periculi rerum suarum inclinatione perspecta, atque in his omnibus, quae diximus, paternae Nostrae sollicitudinis studiosissimaeque erga ipsos voluntatis testimonium recognoscentes, animum viresque sumant; omnique, uti par est, religione consiliis monitisque Nostris obtemperent. Vobis autem, Venerabiles Fratres, itemque clero populoque catholico, una velut mente unoque animo pro religione strenue adlaborantibus aderit propitius Deus, maximeque felicem coeptis vestris virtutem impertiet. Nec deerit profecto in causa sanctissima iustissimaque summi Principis benevolum ac propensum studium, Apostoliéi inquimus Regis vestri, cuius vel ab initiis principatus sui late perspecta sunt in gentem vestram promerita. Quo autem omnia secundum vota ac prospere cedant, magnas ad Deum preces et ipsi Nobiscum adhibete, Venerabiles Fratres: potissime patrocinium interponite augustae Dei Genitricis; tum etiam implorate fidem sancti Stephani Apostoli vestri, ut e caelo Hungáriám suam benignus respiciat, in eaque divinae beneficia religionis sancte inviolateque conservet. — Caelestium vero munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, clero populoque vestro universo, peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die II Septembris An. MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri decimo sexto. LEO PP. XIII. A tanítói javadalmaknak a tanítói nyugdíjtörvény végrehajtásához szükséges bevallása és összeírása iránt az összes egyházi főhatóságokhoz intézett és alább egész terjedelmében közlött ministeri rendeletet úgy az iskolaszékeknek, valamint az érdeklett tanítóknak kiváló figyelmébe ajánlom. A vallás- és közoktatásügyi m. kir. ministertöl. 29.751. szám. A tanítói állomásokkal egybekötött és a nyugdíjba számítható tisztán tanítói javadalmak kiderítése tárgyában 1891. évi 56.167. szám alatt kelt körrendeletem folytán beérkezett kimutatások adatai a hasonló czélból 1890. évben 8245. sz. a. kiadott körrendelettel bekivánt adatoktól, valamint az előforduló nyugdíjazások alkalmával beterjesztett kimutatásokban foglaltaktól, 1 Reg. Pastor, p. II, c. VII. 2181. sz. Tanítói javadalmak összeírása, kántortanitói javadalmak kettéosztása.