Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

— 2 Quin immo quod ipsa in catholica fide a Stephano rege et Apostolo suo accepta, fideliter constanterque permanserit, in hoc sane, praeter singulare Dei beneficium, agnoscendus est fructus firmissimi perpetuique gentis istius propositi; quod nempe mature intellexerit quum de religione ageretur, de gloria nominis de ipsa incolumitate generis sui causam agi. Mirum vero quam generosas et insignes istiusmodi animorum affectio virtutes aluerit: qua­rum ope vel in summis temporum difficultatibus magnitudini periculorum non dissimilem Hungari fortitudinis constantiaeque magnitudinem opposuerunt. Earum sane praesidio vir­tutum, quum iteratas Tartarorum incursiones, tum etiam diuturnos immanesque Mahurae* danorum impetus invicti refutarunt: digni sane qui in hoc tam periculoso certamine ab exteris etiam gentibus, a principibus summis, maxime a romanis Pontificibus, omni adiuva­­rentur subsidio; neque enim de fide tantummodo imperioque Hungarorum, sed de ipsa religione catholica, de Occidentis salute dimicabatur. — Simili ratione recentiorum saecu­lorum procellas, quae tam graves apud finitimas gentes edidere ruinas, etsi earum violen­tiam ipsa quoque sensit Hungária, iacturasque fecit non sani leves, sospes tamen effugit; effugietque in posterum si modo suus religioni stet honos, omnesque pernoscant quae sua cuiusque sint quotidiana officia, eaque diligentissime colant. Atque ut ad ea veniamus, quae propositum Nostrum propius attingunt, haud mediocri profecto animi dolore perspeximus, praeter ea quae in Hungáriáé legibus, uti alias conquesti sumus, „cum Ecclesiae iuribus discrepant et eius facultatem agendi minuunt ac professioni catholici nominis officiunt1“, et alia fuisse postremis hisce annis vel publica auctoritate decreta vel acta, haud minus sane Ecclesiae ipsi reique catholicae perniciosa: eo autem qui nunc est communium rerum vestrarum cursu, valde pertimescendum, ne longe graviora eveniant religioni damna. —- Iamvero, quod nominatim pertinet ad ea rerum capita, quae ferventius apud vos proximo hoc tempore agitata sunt, vestrum est, Venera­biles Fratres, studiose concorditerque dare operam, ut omnes tum sacerdotes tum laici apprime agnoscant quid sibi liceat et a quo cavere debeant, ne contra naturalis divinaeque legis offendant praescripta. Et quoniam plerique vestrum de iis ipsis rebus animarum cura­tores iusserunt Apostolicae Sedis indicium, a vobismetip-ds perrogatum, expectare, vestrum iam erit, Venerabiles Fratres, eosdem sacrorum administros sedulo admonere ut religioni habeant ne minimum quidem ab iis discedere quae Apostolica Sedes vel statuerit vel prae­ceperit: quod autem sacerdotibus non liceat, planum est ne laicis quidem hominibus illud licere. — Ceterum ad prohibendam plurimorum malorum vim, permagni ponderis est, ut animarum curatores nunquam desistant multitudinem commonere, ut ab ineundis cum alienis a catholico nomine coniugiis, quantum fieri possit, abstineant. Probe intelligant fideles, notatumque animis habeant, ab eiusmodi coniugiis, quae semper Ecclesia detestata est, ex eo maxime esse abhorrendum, uti Nos ipsi alio loco ediximus2, „quod occasionem praebent vetitae societati et communicatoni rerum sacrarum; periculum religioni creant coniugis catholici; impedimento sunt bonae institutioni liberorum, et persaepe animos impellunt, ut cunctarum religionum aequam habere rationem assuescant, sublato veri falsique discrimine“. Sed avitae Hungarorum religioni maiora impendent, uti monuimus, damna. Quot­quot istic sunt inimici catholici nominis non dissimulant profecto quid velint: nimirum, armis omnibus ad nocendum aptioribus, illud assequi ut Ecclesia resque catholica in dete­riorem quotidie conditionem compellantur. Vos itaque, Venerabiles Fratres, vehementius quam unquam alias hortamur, nulli ut labori parcatis, quo tantum periculum a grege vobis commisso a patria vestra propulsetis. — Illud imprimis curate atque efficite ut universi, 1 Epist. Encycl. ad Episcopos Hung, die XXII Aug. MDCCCLXXXVI. 2 Litt. Encycl. de Matrimonio Christiano, an. MDCCCLXXX.

Next

/
Thumbnails
Contents