Püspöki körlevelek 1893 (Szombathely, 1894)

d) Peculiari honore celebranda curabunt festa Piae Consociationis propria, quae plenaria indulgentia a Summo Pontifice fuere ditata, in primisque solemnem constitutum diem in honorem Sacrae Familiae, qui dies erit per universum orbem Dominica infra octa­vam Epiphaniae, quo simul, nisi aliter expedire Moderatoribus parochialibus in Domino visum fuerit, ritus consecrationis renovabitur. e) Dent operam, ut semel saltem in die ante Sacrae Familiae imaginem com­munes fundantur preces, in quibus praecipua ratione commendatur Rosarii in honorem Deiparae recitatio. f) Pietatis exercitationes, quas diximus, enixe commendantur iis, qui ad Piam Consociationem pertinent, nullatenus tamen eorum onerata conscientia. Datum Romae ex Aedibus Vicariatus, Dominica infra Octav. Epiph., die 8. Januarii 1893. L. M. Card. Vic. Praeses. C. Mancini, a Secretis. DECRETUM. Auctis admodum ex singulari Dei beneiicio votorum simplicium Institutis, uti multa inde bona oriuntur, ita aliqua parit incommoda facilis alumnorum huiusmodi socie­tatum egressus, et consequens, ex hire constituto, regressus in dioecesim originis. Haec autem graviora efficit temporalium bonorum inopia qua nunc Ecclesia premitur, unde Epis­copi saepe providere nequeunt, ut illi vitam honeste traducant. Haec, aliaque id genus etiam de alumnis Ordinum votorum solemnium, perpendentes nonnulli Sacri locorum Antistites, pro Ecclesiastici ordinis decore et fidelium aedificatione, ab Apostolica Sede enixis precibus postularunt, remedium aliquod adhiberi. Cum ergo totum negotium SSmus D. N. Leo PP. XIII. detulisset Sacrae huic Congregationi Episcoporum et Regularium Negotiis et Consul­tationibus praepositae, Emi Patres in Conventu Plenario habito in Vaticanis aedibus die 29. mens. Augusti anni 1892. praevio maturo examine ac discussione, perpensaque universa rei ratione, opportunas edere censuerunt dispositiones per generale decretum ubique locorum perpetuis futuris temporibus servandas. Quas cum SS. D. X. in Audientia d. 28. Sept huius anni 1892. infrascripto Secretario benigne impertita probare et confirmare dignatus fuerit, ea quae sequuntur per praesens decretum Apostolica Auctoritate statuuntur et decernuntur. I Firmis remanentibus Constitutione S. Pii V. diei 14. Oct. anni 1568. inci­pient. Romanus Pontifex, et declaratione sa. me. Pii PP. IX. edita die 12. mens. Inni: anni 1858, quibus Superioribus Ordinum Regularium prohibetur, ne litteras dimissoriales concedant Novitiis aut professis votorum simplicium triennalium, ad hoc ut titulo Pauper­tatis ad SS. Ordines promoveri valeant, eaedem dispositiones extenduntur etiam ad instituta votorum simplicium, ita ut horum Institutorum Superiores non possint in posterum litteras dimissoriales concedere pro SS. Ordinibus, vel quomodocumque ad sacros Ordines alumnos promovere titulo Mensae communis, vel Missionis, nisi illis tantum alumnis, qui vota quidem simplicia, sed perpetua iam emiserint, et proprio Instituto stabiliter aggregati fuerint; vel qui saltem per triennium permanserint in votis simplicibus temporaneis quoad ea instituta quae ultra triennium perpetuam differunt professionem. Revocatis ad hunc effectum omnibus induitis ac privilegiis iam obtentis a S. Sede, necnon dispositionibus contrariis in respectivis Constitutionibus contentis, etsi tales Constitutiones fuerint a S. Sede Apostolica approbatae. II. Hinc notum sit oportet de generali regula haud in posterum dispensatum iri ut ad Maiores Ordines alumnus Congregationis votorum solemnium promoveatur, quin prius Nro 1228. , Decretum S. Congregatio­­; nis Episcopo­rum et Regu­­' larium de ordinandis vel dimitten­dis alumntis votorum sim­plicium et solemnium. 1 1) 1 5 L Ii ! L j 5 t >

Next

/
Thumbnails
Contents